52:41 41 CAPUT II. 42 Sed etiam mei, ut ne tristitiam. Fatetur Paulus acerbam sibi futuram fuisse Epaphroditi mortem : et in eo sibi parcitum fuisse a Deo agnoscit, quod restitutus fuit suae valetudini. Ergo non iactat Stoicorum aica&etav, quasi ferreus esset ac immunis ab humanis affectibus. Quid igitur? dicet quispiam, ubi est invicta illa magnitudo animi? ubi indefessa constantia? Respondeo, Christianam patientiam procul a contumacia philosophica distare: nedum a praefracta illa et immani duritia Stoicorum. Cuius enim virtutis esset, patienter ferre crucem, si in ea nullus inesset doloris et acerbitatis sensus? Dum vero hunc sensum vincit Dei consolatio, ut non repugnemus, sed potius volentes tergum praebeamus ferulis: tum vero sacrificium obedientia offerimus Deo acceptum. Ita Paulus fatetur molestiam Be aliquam sentire et dolorem ex vinculis: sed eadem illa vincula ob Christum suaviter nihilominus ferebat. Fatetur se graviter laturum fuisse Epaphroditi mortem: sed tandem affectum suum composuisset ad Dei voluntatem. Quamquam nondum plane soluta est tota difficultas. Nam et tunc probamus nostram obedientiam, quum vitiosos nostros affectus fraenamus, nec cedimus carnis infirmitati. Duo itaque sunt notanda: primum affectus, quos Deus initio naturae nostrae indidit, per se non esse malos: quia non proveniunt ex naturae corruptae vitio, sed a Deo autore manant. Talis est dolor, qui ex morte amicorum capitur, Deinde alias fuisse Paulo complures causas cur lugeret mortem Epaphroditi, nec eas solum excusabiles, sed prorsus necessarias. Hoc primo fidelibus perpetuum est, quod in morte cuiusvis de ira Dei adversus peccatum commonefiunt. Sed Paulus magis ecclesiae iactura movebatur, quam cernebat optimo pastore destitui in tanta bonorum paucitate. Eiusmodi affectus qui sublatos prorsus et extinctos volunt, non saxeos tantum fingunt homines, sed feros et truculentos. Caeterum in hac tnaurae vitiositate adeo omnia sunt in nobis perversa, ut quocumque moveantur animi nostri, semper modum excedant. Hinc fit ut nihil per se tam sit purum aut rectum, quod non aliquid contagionis trahat. Quin Paulus (ut homo erat) humanum aliquid passus fuerit in suo dolore, non nego. Nam et infirmitate laborabat, et tentationibus agitari oportuit, ut certando et resistendo vincendi haberet materiam. 28. Studiosius misi Ulum. Non exigua solatio illi erat Epaphroditi praesentia: adeo tamen Philippensium salutem praeferebat suae commoditati, ut dicat se laetari eius discessu, quia tristis erat, sua occasione distrahi a grege illi commisso, eiusque officiis quamlibet iucundis invitus fruebatur cum eorum iactura. Ideo hilariorem ee fore dicit Philippensium gaudio. 29. Excipite eum cum omni gaudio. Omne