44:41 41 CAPUT II. 42 coeperat ab illis sperni : quia scimus impios nunquam cedere Deo, nisi quum urgentur eius manu: ac tunc etiam non flectuntur, ut sponte eius imperio se subiiciant: sed coacti tamen silent. Hoc intelligit propheta his verbis: quasi diceret nunc impios illudere Deo, quia pro nihilo ducant eius potentiam: sed sensuros quam terribilis sit vindex populi sui, ita ut expavescant. Deinde opponit etiam superstitiones gentium verae pietati: quasi diceret, hoc pretium fore Iudaeis pietatis suae, quia coluerint verum et unicum Deum : omnia vero idola nihil posse contra auxilium veri Dei*. Et necessaria fuit haec admonitio, quoniam ad tempus impii triumphum agebant non solum de populo devicto, sed etiam de ipso Deo: et ita gloriabantur in suis superstitionibus et figmentis. Ideo propheta confirmat debiles animos: quia tandem consumet Deus omnes deos gentium, nil proprie est macie afficere: sed hic metaphorice ponitur pro consumere. Extenuabit ergo Deus omnia figmenta gentium. Et alludit ad famam illam quam obtinuerant idola in toto mundo : perinde ac si diceret, brevi emersuram Dei gloriam, quae extenuet quidquid falsi dii gloriae adepti sunt apud homines, perinde ac si difflueret pinguedo. Tandem adiungit, remotissimos quosque populos Deo fore supplices. Nam quum dicit, Adorabit eum quisque ex loco suo: non dubium est quin significet, etiamsi longa sit regionum distantia, hoc tamen non fore obstaculo quominus ubique celebretur nomen Dei, ubi scilicet virtus eius innotuerit gentibus longinquis. Et hac ratione adiungit insulas gentium: hoc est transmarinas terras. Insulas enim, ut alibi dictum fuit, Hebraei vocant regiones procul dissitas, et quae mari divisae sunt. Denique docet propheta admirabilem fore redemptionem populi, ut fama eius perveniat usque ad ultimos orbis fines: atque ita cogat extraneos populos dare vero Deo gloriam: et discutiat omnes superstitionum fumoe, ut ludibrio exposita sint idola. Sequitur: 12. Etiam vos Aethiopes, interfecti gladio meo ipsi (alii vertunt cum ipsis). Longius extendit propheta comminationem vindictae, quod Deus etiam rependet Aethiopibus quam meriti sunt mercedem: quia illi etiam infestaverant electum populum. Quod si Deus vindictam sumpturus erat de gente illa, an sperare potuit populus Ammon vel Moab se fore salvum? Quomodo enim parceret Deus tantae crudelitati, quum remotissimos populos tracturus sit ad supplicium? Nam diximus minus excusabile fuisse odium in Moabitis et Ammonitis, quod cognati essent filiis Abrahae. Debuerat ergo mitescere hoc respectu eorum ferocia: deinde vicinia etiam debuit impetrare aliquid humani-