30:41 41 IN L LIB. SAMUEL. CAP. XIV. 42 debimus, quum proprium filium morti addixit. Ac licet non destinata id malitia fecit, tamen se in reprobum sensum coniecit. Quod vel ex eo patet, quod hic videmus eum iubere suos milites recenseri: quibus recen8itis quantum dilapsus esset ipsius status apparuit. Interim tamen ad Deum confugit, nam satis animadvertit res suas esse pessimo loco, nisi Deus ipsi sanum et utile consilium suggerat. Quare iubet sacerdotem ephod induere, et ad arcam Deum consulturum accedere, ut quid sibi in his angustiis sit faciundum sciscitetur. Sed sero admodum. Quamobrem etiam Deus neque arcam foederis neque etiam ephod quidquam illi prodesse permisit. Nam quod facit, ex diffidentia tantum facit. Et idcirco de repente audito tumultu in castris hostium, iubet sacerdotem manum suam amovere, et velut extra se positus esset, ab incepto desistere: quasi diceret: quandoquidem tam breve tempus est, quid opus habemus amplius Deum sciscitari, non opus est mora: itaque oraculo in praesentia carebimus. Et ita temere et sine consilio hostes suos persequitur, et milites sequi se iubet impetum in hostem facturos. Atque haec in summa de Saulis arrogantia et diffidentia recitantur. Iam antea vero docuimus Saulem secum habuisse summum sacerdotem, quum nimium praecipitanter fieri iussit sacrificium, dum Samuel exspectabatur. Quamdiu igitur licebat illi per otium, cur non iubebat sacerdotem, antequam irruptionem hostes facerent, Deum sciscitari, et de ipsius illum voluntate interrogare? Sed tum de eo non cogitavit, quin potius ut deses et ignavus stetit: deinde momento terrore perculsus breve nimium tempus superesse sibi Deum interrogandi persuasit. Sed fallebatur opinione, quandoquidem nondum septimus dies praeterierat, quo nondum elapso Samuel ut promiserat, advenit. Et nihilominus debebat ex officio Dominum per sacerdotem de voluntate sua interrogare. Nam speciale quoddam privilegium Deus populo suo concedebat, ut in rebus angustis et summis difficultatibus sacerdos ante propitiatorium ephod indutus compareret, et illic Dominum quid in illis difficultatibus facto esset opus sciscitaretur. Erant autem duo ephod genera; nam alterum fuit proprium sacerdotum : alterum vero plebeiis hominibus commune: et iis qui tantum erant Levitae: cuiusmodi amiculo David arcam comitans amictus legitur. Sed fuit praeterea magnum ephod, sacra nempe tunica, in qua sacrae figurae et signa continebantur. Quare Saul poterat iubere sacerdotem assumere ephod, Dominumque pro se interrogare: sed non fecit, nisi iam deploratis rebus, et quum in eum stuporem incidisset, ut quid facto sibi esset opus prorsus ignoraret. Verum ingrata illa suscitatio fuit Domino: quamobrem incertus abiit, et quis futurus esset