24:41 41 COMMENTARIUS IN EXODI CAP. III. 42 10. Veni itaque. Postquam servum suum, quo se alacrius ad opus accingeret, promissionibus Deus instruxit, nunc addit mandata, eumque ad munus cui destinatus est obeundum vocat. Atque haec optima est ad officium animandi ratio, ubi Deus certiores de prospero successu reddit qui dubitatione segnes alioqui essent. Nam etsi simplicibus Dei iussis absque haesitatione et mora obtemperandum est : tarditati tamen nostrae consulere volens, promittit non vanos fore nec inutiles nostros conatus. Et certe hoc omnibus naturaliter est ingenitum ut fiducia prosperi exitus ad agendum incitentur. Ac proinde, quamvis Deus interdum servos suos, probandae ipsorum obedientiae causa, spe destituens, praecise iubeat hoc vel illud facere; saepius tamen felicem eventum pollicendo, cunctationem eximit. Sic igitur nunc spe redemptionis proposita Mosen ad iussa exsequenda erexit. Ideo copula in particulam illativam resolvi debet: quia a promissione haud dubie pendet mandatum et vocatio. 11. Quis sum ego. Quod imbecillitatis suae conscius, se non esse idoneum respondet, atque ita provinciam detrectat, nondum inobedientiae fieri potest reus. Comparatio eius cum Pharaone augebat recusandi praetextum. Modestiae itaque et humilitatis videtur esse haec excusatio. Ego certe non modo culpa vacare, sed laude dignam esse arbitror. Nec obstat quod Deum sibi autorem sciebat esse tam ardui operis. Miratur enim, quando in Dei manu tot sunt millia, non alium potius deligi. Sed alia nascitur quaestio, cur nunc timide sufficere se neget ad liberandum populum, qui quadraginta ante annis adeo promptus fuerat in occidendo Aegyptio: dum vocatione Dei fretus tam periculosum facinus ausus est. Vigorem ipsius senio refrixisse (sicuti naturaliter fervidi sunt iuvenes, aetas autem frigus et cunctationem affert) probabile non videtur. Sed alio vitio laborasse apparet, quod principio non satis se ipsum excutiens, neque facultates suas vel negotii magnitudinem aestimans, confestim properavit. Quanquam autem laude digna est talis festinatio, saepe tamen in medio cursu deficit, quemadmodum fructus praecoces vel ad maturitatem non perveniunt, vel non diu permanent. Quamvis ergo generosae indolis specimen praebuerit Moses, quum Deo suam operam festinanter impendit: nondum tamen ea constantia instructus erat quae eum ad finem usque fulciret: quia fides quae in eius corde florebat, nondum egerat satis profundam radicem, nec ipse penitus examinaverat quid posset. Itaque in rem praesentem adductus trepidat, qui difficultate nondum perspecta fuerat confidentior. Ita quotidie nos, qui extra telorum iactum videmur nobis probe animati, tandem ubi cominus pugnandum est expavescimus: quia sentire incipimus pericula quae nos procul non movebant. Nihil