23:41 41 COMMENTARIUS IN GENESIN. 42 per omnes illos tractus navigavit, ab ostio Euphratis Babylonem usque, ter mille et trecenta stadia numerat. Tigris autem ostia in Susiorum ora locat: qua parte ex longa illa et memorabili navigatione rediens, regi suo cum classe occurrit, quemadmodum refert Arrianus libro De gestis Alexandri octavo. Quam sententiam et Strabo suo suffragio confirmat libro decimo quinto. Quocunque tamen se vel ne totus Euphrates praecipiti cursu Babylonem infestaret. Sed loquitur quasi de re dubia: magis credibile est, naturae ductum homines arte et industria sequutos esse, ut fossas cavarent, quum alicubi Euphratem ex superiore terra sponte in Tigrim excurrere viderent. Quin etiam, si Pomponio Melae habetur fides, Semiramis Tigrim et Euphratem siccae alioqui Mesopotamiae immisit: quod nullo modo credibile est. Verius est quod tradit Strabo diligens et attentus scriptor, apud Babylonios coire duo haec flumina: deinde seorsum