20:41 41 1563 IUN. 42 ceps Wirtembergensis libellos2) spargat per Galliam et turbas atque contentiones excitet. Sedulus est ille princeps et modis omnibus Lutheri doctrinam de coena Domini, hoc est, Confessionem Augustanam cum Apologia omnibus obtrudere satagit. Bonus est alioqui princeps, sed hac in re mire festinans. 3) Exortae sunt nunc turbae in Saxonia propter Catechismum Palatini, 4) his quidem eum approbantibus, illis eundem abominantibus. Dicunt hi principem factum esse Zwinglicum et Calvinicum. Scis Sulcerum subscripsisse Argentinae in causa Zanchi Augustanae Confessioni et Apologiae.5) Scis Uberum ) contra nostram doctrinam scripsisse librum de coena, in quo absurda sunt plurima. In germanico exemplo habet nomen Calvini quod coniungit cum Zwinglii palam, sed in latino non posuit. Legatus regis Galliae7) multa mecum contendit de foedere pangendo cum rege, idque tuo iussu, qui colloquutus sis cum eo Basileae ea de re. Ego finxisse illum omnia arbitror. Neque enim illi fidendum esse audio. Librum Ochini8) non legi, nec vacaret legere. Minime autem puto illum fecere cum Servetanis, Grybaldistis et Blandratistis, quos palam exsecratur. Et Thretio in Poloniam profecturo affirmavit sancte se abominari Italos in Polonia contra adorandam trinitatem disputantes. Promisit etiam illi se daturum literas contra istos nebulones. Ac dedit, ni fallor. Ergo si firmas rationes diluit infirmioribus inscitiae magis et senio deliro quam malitiae tribuo. Superioribus diebus ex casu gravi mortua est eius uxor, relictis illi liberis ete. Admodum est miser.9; Puto ipsum afflictissimum aliis non diu supervicturum. De caeteris scripsi ad D. Calvinum et Ionvilleum. Te oro ut pergas sedulo ad nos de rebus Galliae scribere. Vale et nos ama. 12 Iunii 1563. Bullingerus tuus. Non relegi. 2) Brentii Catechismum gallice versum (N. 4009). 3) vox dubia. 4) Cf. Sudhoff, Olevian. p. 140. 5) N. 3919. 3956 seq. et infra saepius. 6) N. 3956. 7) N. 3950. 8) Dialogi XXX. in duos libros divisi. Basil 1563. Propter hunc librum a Turicenstbus solum vertere iussus est (Buchat VI. 566; Meyer, Locarno II. 168; Benrath, Ochin. 299.) 9) Uxor Ochini per scalae gradus cecidit. Ipse agebat annum sextum supra septuagesimum* Liberi ei erant quatuor aetatis nequaquam provectae. (Meyer 171, not)