2:41 [CO 2.41] appareant. Ubi enim perpetuus obedientiae tenor in tota vita esse debuerat, in cunctis fere operibus secure illi rebellantes, pauculis tantum sacrificiis placare eum student; ubi sanctimonia vitae et cordis integritate illi serviendum erat, frivolas nugas comminiscuntur, et nihili observatiunculas quibus eum sibi concilient. Imo maiore licentia in faecibus suis torpent, quia confidunt expiationum ludicris se posse erga illum defungi; deinde ubi in illum defixa esse fiducia debuerat, in se vel creaturis subsidunt, eo posthabito. Tandem se tanta errorum congerie implicant, ut scintillas illas, quae micabant ad cernendam Dei gloriam, suffocet, ac demum exstinguat malitiae caligo. Manet tamen semen illud quod revelli a radice nullo modo potest, aliquam esse divinitatem; sed ipsum adeo corruptum, ut non nisi pessimos ex se fructus producat. Imo inde certius elicitur quod nunc contendo, naturaliter insculptum esse deitatis sensum humanis cordibus, quia reprobis quoque ipsis eius confessionem extorquet necessitas. Rebus tranquillis facete illudunt Deo, imo ad extenuandam eius potentiam dicaces sunt ac garruli. Desperatio si qua eos urget, ad eundem quaerendum exstimulat, dictatque concisas preces, ex quibus pateat non prorsus ignaros fuisse Dei, sed quod citius emergere debuerat, fuisse pervicacia suppressum. CAPUT V. Dei notitiam in mundi fabrica et continua eius gubernatione lucere. [Inst 1.5.1.] Ad haec, quia ultimus beatae vitae finis in Dei cognitione positus est, ne cui praeclusus esset ad felicitatem aditus, non solum hominum mentibus indidit illud quod diximus religionis semen, sed ita se patefecit in toto mundi opificio, ac se quotidie palam offert, ut aperire oculos nequeant quin aspicere eum cogantur. Essentia quidem eius incomprehensibilis est, ut sensus omnes humanos procul effugiat eius numen; verum singulis operibus suis certas gloriae suae notas insculpsit, et quidem adeo claras et insignes ut sublata sit quamlibet rudibus et stupidis ignorantiae excusatio. Ideo optimo iure propheta (Psal. 104, 2) exclamat, luce quasi vestimento ipsum esse amictum; ac si diceret, coepisse tunc demum visibili ornatu insignem prodire ex quo in mundi creatione sua insignia protulit, quibus nunc quoties oculos huc vel illuc circumferimus, decorus apparet. Ibidem etiam scite idem propheta coelos ut expansi sunt regio illius tentorio comparat, coenacula