19:41 1561 OCTOB. catus est ne quid accideret molestiae. Exorta est rursus nova querimonia Italicae ecclesiae, quod clandestinis artibus simplices e vulgo imbuerentur perversis illis deliriis. Vocati7) igitur sunt ad consistorium Blandrata et alii quidam. Satis habere debet, quod fuerit absque ignominia dimissus. Calvinus etiam ore suo iussit ipsum esse securum: ac promisit se daturum operam ne fraudi essent quaecunque antea peccasset. Aliquanto post tempore8) quum in auditorium Calvini ingressus esset unus ex quatuor praesidibus senatus (quos vocant syndicos) idque ut tum legentem Calvinum audiret,9) Blandrata qui lectioni intererat, mox sudario naribus opposito ac si sanguis flueret, se in fugam proripuit, nec postea in urbem reversus est. Haec est Calvini crudelitas, qui perversum hominem et turbulentum fovere tamen10) studuit. Haec est innocentia Blandratae, quem praecipitem egit mala conscientia: fuitque illi carnifex, quum nemo esset inimicus. Concessit Tigurum: an illic se rectius gesserit, testantur D. Petri Martyris literae.") Ex Polonia multas faces ialulatus est ad renovandum incendium. Conatus est modis omnibus labefactare simplicium fidem. Et cuidam amico scripsit, vadum se reperisse in illis profundis aquis ubi ante dubius natabat. En cur debuerit quisquam 12) suscipere hominis patrocinium, et privatas meas monitiones procul reiicere, quibus malum placide sanari poterat. 9. Octobris 1561. 3564. CALVINUS LISMANINO. Acriter ei exprobrat patronatum quo Blandratam prosequitur, hominem pessimae notae, dum ipse Stancarum Lismanini adversarium severe reprimere non haesitaverit. (Ex apographo manu H. Bullingeri iunioris scripto in Areli. Turic. Plut. VI. Vol. 168, olim Epp. Tom. 25, fol. 134. . Simler. Vol. 102.) 7) Rogati eod. 8) Pro tempore Codex praebet: ipse. Caeterum cf. Colladon p. 84, N. 2908. Beza in Ep. supra laudata. 9) idque ut audiret, om. Codex. 10) tamen om. Cod. 11) N. 2916. 12) Codex disertis verbis D. Lismaninus scribit quod authenticum videtur.