13:41 41 1548 SEPTEMB. 42 quanquam non satis firma videbantur, et mihi res eius gestas, et quam vana fides eius semper fuisset attentius cogitanti etiam incerta ac dubia. Pendebamus donec inopinantibus nobis novos tumultus nunciando, et redintegratam ecclesiae dissipationem, animum gravi dolore perculsum de gradu prope deiecisti. Non dubito quin ecclesiae dolorem iis valde augeant qui harum miseriarum coguntur esse spectatores. Nos enim, qui quae caeteri cernunt tantum audimus, cogitationem ab iis aerumnis avertere non possumus. Pervellem ex te scire quo ministri relegati sint, et an in illos quidquam gravius exsilio statutum sit. Audivimus enim foedum consilium datum esse Antiocho, cuius autor sibi ipsi etiam esse potuit, ut eos ac typographos tolleret, ne quos posthac praeceptores habeamus qui nos de salutis nostrae statu ac ratione erudiant. Hic dXcc wv xal Xvfjiecav xtjc kxxlrjaiac xai dcidwv JOV &tov Tioyov dvaTQeipac contendit, ut aliis rebus omnibus, sic impietate maiores anteire. Non metuo verbo quod certum est ovQavov fiepcuOTtQov xai GTCQ(6XQOV ehccu. Securus sim si maius damnum huius ministris dare non possit. Committimus tamen omnia Deo, orantes ut gubernet harum rerum exitum et asperitatem mitiget. Interea dum id futurum confidimus, deflemus has ecclesiae calamitates: hanc iacentem et Antichristi tyrannide crudeliter oppressam erigi ac respirare optamus. Et si hanc adhuc exercere, et quam illi virtutem dederit ad ferendas malorum iniurias declarare, filiorum denique patientia et constantia gloriari desideret, ut nos potius ad haec deligat, qui parum prodesse possumus, alios relinquat superstites, quibus sine maximo dispendio ecclesia hoc statu rerum carere non potest. Verbis antehac pugnarum est et ferro. Sed res eo, ut ais frater, adductae sunt ut sanguine ac stigmatibus deinceps nobis certandum sit. Nam et hic iniquissimae leges adversus religionem statuuntur.3) Certe mirum, ut est horum furiosa audacia, quod non omnes ad unum in foveas* trudamur. Sed Dominus crudelitatem tyrannorum finibus circumscripsit. Quae ad me scripsisti de usu ac celebratione coena dominicae, probo omnia: confessionem externam esse necessariam, nec nos, qualescunque simus, caeremoniam quae omnino vitiosa sit emendare posse. Restat mihi hic scrupulus, an hic etiam confessio coram impiis fieri debeat, si res non postulet, et vitiosa sit administratio, in qua convenientibus fidelibus serventur omnia de quibus ad te scripsi. Nam si ita est, non dubito quin religiosius 3) Edicta nova in Gallia eo tempore promulgata nulla fuere, sed in genere de legibus antea latis dicere potuit. Alioquin usque ad 16. Nov. 1549 descendere oporteret, quod minus congruere videtur.