11:41 1540 MAL non displiceret ut aliquantulum adhuc ea res differatur. Quod examen illud nostrum, de quo scripsi, bono fratri scrupulum iniecit, nihil miror. Neque enim novum est bonos animos formidare ne quam in superstitionem relabamur, quoties audiunt nos aliquid statuere quod ullam vel affinitatem vel similitudinem habet cum papisticis figmentis. Verum ut illam sollicitudinem excutere illis nolim (non enim possumus hac parte iusto esse intentiores), ita optarim illos in seligendo a paleis et quisquiliis tritico paulo esse diligentiores. Saepe id tibi testatus sum, non videri mihi utile esse ecclesiis abrogari confessionem, nisi id quod nuper institui in eius locum subrogetur. Quo rationem meam tibi melius exponam, prius obiter demonstrandum est, quale illud sit. Quum instat dies coenae edico ut qui communicare cupiunt prius se mihi repraesentent, simul adiungo in quem finem, ut qui rudes sunt adhuc et religionis imperiti melius formentur, deinde ut qui opus habent speciali monitione eam audiant, postremo ut si qui aliqua conscientiae inquietudine torqueantur consolationem accipiant Quoniam autem periculum est ne plebs, quae non satis discernit inter Christi iugum et Antichristi tyrannidem, se in novam servitutem redigi putet, huic dubitationi etiam occurro. Confessionem papisticam non tantum mihi improbari testor, sed rationes palam ostendo cur displiceat: deinde in genere pronuncio, non tantum a superstitionibus illis abhorrendum esse quibus implicita fuit, sed nullam omnino ferendam esse legem quae conscientias laqueis astringat. Christum enim unicum esse nostrum legislatorem cui simus debitores. Postea doceo, nihil hic derogari libertati nostrae, quando nihil penitus iniungo quod non Christus ipse praescripserit. Quantae enim impudentiae esset non dignari fidem tuam ecclesiae approbare, cuius communionem petis? et quam misera erit ecclesiae conditio, si in tanti mysterii participationem recipere cogatur quos vel penitus ignorat, vel forte suspectos habet? Atque ut de ecclesia taceam, minister ipse, cui hac lege demandata est huius gratiae dispensatio ne eam canibus ac porcis prostituat, ne temere dignis simul ac indignis nullo delectu profundat, quomodo hoc onere defungetur, nisi certam aliquam dignos ab indignis discernendi rationem ineat? Sed ego ineptus sum qui haec apud te longius prosequor. Praeterea tempus quoque me deficeret. Accidit enim quod verebar, me non semel a scriptione avocari. Postremo loco necessitatem huius ordinis utilitatemque declaro, quam tu velut a me explicatam bono viro referes. Tres illi nobiles adulescentes quos hospitio excepisti, eo magis comitatem liberalitatemque tuam commendant, quo diligentius excusas, te minus quod