1:41
[CO
1.
41]
MANDATUM
X.
Non
concupisces
domum
proximi
tui,
non
desiderabis
uxorem
eius,
non
servum,
non
ancillam,
non
bovem,
non
asinum,
neque
omnia
quae
illius
sunt.
Quo
Dominus,
quem
timeri
a
nobis
atque
amari
decet,
omne
desiderium
alienae
uxoris,
familiae,
possessionum,
aut
cuiusvis
boni
interdicit.
Qua
ratione
multo
magis
vetat,
ne
quas
insidias,
ne
quam
fraudem [p.
70]
aut
artem,
etiamsi
honesto
nomine
praetexi
possit,
intendamus,
qua
vel
uxor
e
mariti
consortio
exeat,
vel
servi
eius
manu
se
subducant,
vel
alia
bona
illi
excutiantur;
ne
uxorem
ac
servos,
blandiloquentia
a
marito
vel
domino
distrahamus,
ne
maritum
ipsum
ab
uxore
quo
repudiata
nostra
fiat,
ne
dominum
a
servis,
a
quo
expulsi
ad
nos
transeant,
ne
quos
demum
eiusmodi
dolos,
quibus
assueti
sunt
captiosi
homines,
instruamus,
quibus
alienae
res
in
manus
nostras
veniant.
Opus
enim
prohibitum
haud
dubie
oportet
esse,
ubi
voluntas
ipsa
et
cupido,
habendique
cogitatio
prohibetur.
Verum,
si
quis
est
in
nobis
timor
atque
amor
Dei,
potius
hoc
agamus,
ut
non
optemus
modo
suam
cuique
uxorem
et
omnia
sua
salva
atque
integra
manere,
sed
etiam
viri
atque
uxoris
amorem
foveamus,
servos
ad
officium
hortemur,
omnibus
denique
rationibus
suum
cuique
tueamur,
quantum
in
nobis
est.
Quod
vero
aliena
concupiscere
prohibemur,
huc
etiam
referri
debet,
ut
pro
sua
quisque
vocatione
partibus
suis
fungatur,
et
alteri
quod
officii
sui
est
praestet
(Eph.
4).
Alienum
enim
et
concupiscit
et
retinet,
qui
non
exequitur
quae
ex
suae
vocationis
munere
aliis
debet.
Hac
ratione
populus
suos
reges,
principes,
magistratus,
et
alios
sibi
praefectos,
in
honore [p.
71]
habeat,
eorum
dominationem
aequo
animo
ferat,
legibus
et
iussis
pareat,
nihil
detrectet
quod
sub
Dei
voluntate
exequi
possit
(Rom.
13.
1
Petr.
2.
Tit.
3).
Rursum,
illi
plebis
suae
curam
sustineant,
ius
reddant,
publicam
pacem
ac
tranquillitatem
conservent,
bonis
sint
praesidio,
malos
coerceant:
sic
omnia
administrent,
quasi
supremo
regi
ac
iudici
Deo
functionis
suae
rationem
reddituri
(Deut.
17.
2
Paral.
19).
Episcopi
et
ecclesiarum
ministri
fideliter
verbi
ministerio
incumbant,
nec
salutis
doctrinam
adulterent,
sed
puram
et
sinceram
populo
Dei
tradant,
nec
doctrina
solum,
sed
vitae
exemplo
eum
instituant,
praesint
denique
ut
boni
pastores
ovibus
(1
Tim.
3.
2
Tim.
2
et
4.
Tit.
1.
1
Petr.
5).
Populus
[OS
53]
vicissim
eos
pro
nunciis
et
apostolis
Dei
agnoscat,
eum
iis
honorem
reddat,
quo
Dominus
eos
dignatus
est,
quae
eorum
vitae
necessaria
sunt,
praebeat
(Matth.
10.
Rom.
10
et
15.
1
Cor.
9.
Gal.
6.
1
Thess.
5.
|