55:409 409 CAPUT III. 410 sanctitatis. Atqui a lingua incipere debebant, si vellent perfecti esse. Quum autem nullam fraenandae linguae rationem habeant, quin potius alios mordendo et lacerando venditent fictam sanctimoniam: hinc patet maxime omnium esse reprehensibiles quia primam virtutem negligant. Haec connexio mentem apostoli nobis planam reddit. 3. Ecce equis. Duobus istis similibus probat magnum verae perfectionis momentum esse in lingua: eamque (ut nuper dixit) in tota vita regnum obtinere. Primum linguam fraeno comparat: deinde navis gubernaculo. Si equus tam ferox animal ad sessoris arbitrium circumagitur, quia fraenatus est, non minus in homine regendo poterit lingua. Ita et de navis gubernaculo habendum est, quod totam eius molem una cum ventorum impetu superat. Lingua igitur, tametsi pusillum sit membrum, plurimum tamen in vita hominis moderanda pollet. MeyaXauxetv Graecis iactare se ac venditare significat: sed Iacobus hoc loco non tam ostentationem taxare voluit quam dicere, linguam esse magnarum rerum effectricem. Postremum enim hoo membrum priores similitudines accommodat praesenti instituto. Fraeno autem et gubernaculo non conveniret inanis iactantia. Significat ergo linguam magna vi pollere. Affectum dirigentis verti, ubi Erasmus impetum transtulit: opjjri) appetitum significat. Fateor quidem hac voce notari apud Graecos cupiditates, quae rationi non obtemperant: sed hic Iacobus simpliciter de arbitrio naucleri agit. Ecce exiguus ignis quantam silvam incendit: 6. et lingua ignis est, et mundus iniquitatis. Sic inquam lingua constituta est in membris nostris, inquinans totum corpus, et inflammans rotam nativitatis, et inflammatur a gehenna. Nunc exponit incommoda quae ex linguae intemperantia proveniunt: ut sciamus linguam multum in utramque partem valere. Ideo si modesta sit ac bene composita, esse totius vitae fraenum: si vero petulans et improba, quasi uno incendio omnia corripere. Exiguum ignem ponit, ut significet non obstare linguae suam parvitatem quominus vis eius longe lateque pateat ad nocendum. Quum addit mundum esse iniquitatis, perinde est ac si vocaret mare vel abyssum. Et eleganter linguae parvitatem cum immensa mundi magnitudine coniungit, hoc sensu: Exilis carunculae portio totum iniquitatis mundum in se continet. 6. Sic inquam lingua. Exponit quid sibi voluerit per Mundi nomen: quia scilicet in omnes vitae partes diffunditur illius contagio. Vel potius ostendit quid per incendii metaphoram intellexerit: nempe quod inquinet totum hominem. Mox tamen redit ad illud incendium, quum dicit, Accendi a