52:409 409 CAPUT L 410 aliis eius mentionem hic Paulus facit. Diligenter hoc notandum, non posse incolumes stare ecclesias sine pastorum ministerio: proinde ubicunque fuerit aliquod plebis corpus, illic praeficiendum esse pastorem. Neque tamen singulis oppidis singulos attribuit pastores, ita ut nullus locus plus uno habeat: sed nullas urbes vult pastoribus destitui. Presbyteros vel seniores satis notum est non ab aetate dici: utpote quum in eum ordinem interdum iuvenes legerentur, sicuti Timotheus. Verum hoc omnibus linguis semper receptum fuit, sic vocari honoris causa omnes gubernatores. Quum autem duplices fuisse presbyteros ex priore ad Timotheum epistola colligamus: contextus statim ostendet hic non alios quam doctores intelligi, hoc est qui ad docendum ordinabantur: quia eosdem mox vocabit episcopos. Sed videtur nimium Tito permittere, dum iubet eum praeficere omnibus ecclesiis ministros. Haec enim fere regia esset potestas: deinde hoc modo et singulis ecclesiis ius eligendi, et pastorum collegio iudicium tollitur: id vero esset totam sacram ecclesiae administrationem profanare. Verum responsio facilis est, non permitti arbitrio Titi ut unus possit omnia, et quos voluerit episcopos ecclesiis imponat: sed tantum iubet ut electionibus praesit tanquam moderator, sicuti necesse est. Haec loquutio satis trita est: si dicitur consul, aut interrex, aut dictator consules creasse, qui comitia eligendis illis habuit. Sic quoque de Paulo et Barnaba loquitur in Actis Lucas: non quod soli praeficerent, quasi pro imperio, pastores ecclesiis nec probatos nec cognitos: sed quia idoneos homines, qui a populo electi vel expetiti fuerant, ordinarent. Discimus quidem ex hoc loco, non eam fuisse tunc aequalitatem inter ecclesiae ministros, quin unus aliquis autoritate et consilio praeesset: nihil tamen hoc ad tyrannicum et profanum collationum morem, qui in papatu regnat, longe enim diversa fuit apostolorum ratio. 6. Si quis a crimine immunis. Ne quis Tito succenseat, quasi nimium sit morosus aut severus quosdam repellendo, totam in se invidiam Paulus transfert. Se enim ita diserte mandasse pronuntiat ne quis admittatur, nisi qualem hic describit. Ergo sicuti nuper Titum praefectum a se moderatorem creandis pastoribus fuisse testatus est, ut hoc illi ius concederetur ab aliis: ita nunc quid praescripserit narrat, ne malorum calumniis vel imperitorum invidiae exposita sit eius severitas. Caeterum quia locus hic quasi in tabula imaginem legitimi episcopi nobis depingit, diligenter observandus est. Quia tamen quae hic habentur, in priore ad Timotheum epistola omnia fere exposui, nunc leviter attingere satis fuerit. 'AveyxXiijTOV intelligit, non qui ab omni vitio sit immunis (talis enim inveniri nemo usquam posset), sed qui nulla infamia notatus sit