20:409 409 SUPPLEMENTUM. 4IO silium nostrum fuit formulam vobis dictare cui praecise subscribi vellemus. Satis superque erat, doctrinam quam ex verbo Dei acceptam tuemur calculo vestro probari. Neque agebatur quam dextre vel argute a nobis tractata foret. Imo crassa et omni artificio vacua tractatio ostendit non aliud fuisse nobis propositum nisi ut pravas hominis calumnias refutando testatum foret, nihil nisi ex puro verbi Dei fonte haustum nos docere. Et rogaveram ne vobis grave esset magistratui nostro, quasi de re nova et integra, dare responsum. Metuendum non erat, meo iudicio, ut vos mendacii quisquam argueret. Quid enim cogebat profiteri de quo nemo quaesierat? Atqui vobis secus esse visum facile patior. Quod modestiam in nobis et humanitatem desideratis inde factum esse colligimus, quia literis nostris minor quam decebat habita est fides. Utinam esset Hieronymus vir non malus, qualem vobis praedicarunt. Utinam, quod videris in eo animadvertisse, omnia Dei gratiae tribueret. Sed qui tranquillam ecclesiam seditiose turbavit, qui exitiali dissidio nos scindere conatus est, qui ne levissima quidem iniuria unquam provocatus omni probrorum genere nos oneravit, qui publice criminatus est Deo tyrannicum imperium a nobis affingi, imo poeticum Iovem fabricari Dei loco: eum vestro patrocinio defendi perquam absurdum est. Porro an Dei gratiae tribuat omnia qui aequalem omnibus gratiam offerri iactat, eius autem efficaciam, ex libero cuiusque arbitrio pendere, qui omnibus promiscue corda carnea dari garrit, hoc est gratiae capacia, ut autem quis gratiam recipiat ex proprio cuiusque esse motu, ipse videas. In summa ipsius causae vehementer dolet, non meliorem esse inter nos consensum, vel saltem pleniorem. Obstupui sane quum in tuis literis legerem, docendi genus quo utor multis bonis viris disciplicere : sicuti et Zuingliano Hieronymus offenditur. Obsecro, quid simile Zuinglii? Huius libellus, ut familiariter in sinum tuum loquar, tam duris paradoxis refertus est, ut longissime ab ea quam adhibui moderatione distet. Novum opus a me promitti, in quo Deum non esse peccati autorem demonstrandum suscipiam, non recte interpretatus es. Nam quum ista calumnia me impostor gravaret, eius refellendae causa obieci quod verum erat, me edito libro satis testatum esse quantum ab illa blasphemia abhorream quam ex professo oppugno. Librum porro contra Libertinos pridem editum notare animus fuit. Et tamen huius nebulonis improbitas me compulit ut mox adversus Pighium responsioni quam de praedestinatione et providentia Dei restabat attexerem. Si errare tibi videor, libenter abs te moneri patiar. Caeterum cur ingenue nec dissimulanter proferam quod mihi datum est, uberius illis commemoro. Hieronymus ipse publico iudicio in exsilium eiectus est. Atrociorem poenam