55:408 censorum in alios usurpant. Tales enim reprehensores, quasi magistri morum haberi volunt. Atque haec loquutio tam Graecis quam Latinis est usitata, magistros vocare qui superciliose in alios animadvertunt. Quod autem multos fieri vetat, ideo est, quia se passim multi ingerunt. Est enim hic quasi ingenitus humano ingenio morbus, ex aliorum reprehensione famam captare. Duplex autem in hac parte vitium regnat, quod quum pauci dexteritate polleant, omnes promiscue in magisterium irrumpunt. Deinde pauci recto studio ducuntur: potius enim hypocrisis et ambitio eos quam cura fraternae salutis incitat. Notandum est enim Iacobum hic non dehortari a fraternibus monitionibus, quas spiritus toties et tantopere nobis commendat: sed immodicam illam cupiditatem damnare quae ex ambitione nascitur ac superbia, dum se quisque adversus proximos effert, dum obloquitur, carpit, mordet, et maligne inquirit quod in sinistram partem rapiat. Fieri enim solet ut importuni eiusmodi censores in sectandis aliorum vitiis se insolenter iactent. Ab hac intemperie et arrogantia Iacobus nos revocat. Addit rationem, Quia gravius iudicium subituri sint qui in alios ita sunt severi. Duram enim sibi legem imponit qui omnium dicta et facta ad summum rigorem exigit: nec veniam meretur qui nemini parcere sustinet. Sententia diligenter notanda, Dei severitatem in se provocare qui in fratres nimium sunt rigidi. 2. In multis enim labimur. Potest hoc accipi per concessionem dictum: ac si ita dixisset, Esto, tu in fratribus invenis quod culpes: nemo enim immunis est a vitiis: imo singuli pluribus vitiis laborant. Sed putasne te perfectum esse cum maledica et virulenta lingua? Mihi tamen potius videtur Iacobus hoc argumento nos hortari ad mansuetudinem: quia simus ipsi quoque multis infirmitatibus circumdati. Inique enim facit qui veniam, qua opus habet, aliis negat. Sic etiam Paulus, quum lapsos corrigi iubet clementer et in spiritu lenitatis, statim addit (Galat. 6, 1): Considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Nihil enim est quod magis ad temperandum nimium rigorem valeat quam infirmitatis nostrae agnitio. Si quis in sermone. Postquam neminem esse dixit qui non variis modis peccet: iam ostendit morbum obloquendi prae aliis peccatis odiosum esse. Nam quod dicit perfectum esse qui lingua non labitur: significat continentiam linguae virtutem esse eximiam, unamque ex praecipuis. Quare nimis perverse faciunt qui minima quaeque vitia curiose excutientes, in tam crasso sibi indulgent. Proinde eleganter hic perstringit censorum hypocrisin: quin in suo examine, quod praecipuum erat, maximique momenti, omittunt, maledicentiam scilicet. Nam qui alios castigant, zelum prae se ferunt perfectae