52:408 Testatur enim Paulus se illi mandasse suas vices: quare ut apostoli vicarium agnosci ab omnibus et reverenter excipi convenit. Nam quia apostolis nulla certa statio erat assignata, sed evangelii per totum orbem spargendi munus iniunctum: ideo quum ex urbe aut regione una se in aliam conferrent, subrogare in suum locum solebant idoneos homines, quorum opera absolveretur quod inchoatum erat. Sic Paulus se ecclesiam Corinthiorum fundasse praedicat: alios vero esse architectos qui superaedificat debeant, hoc est aedificium promovere. Hoc quidem in omnes pastores competit: quoniam semper incrementis et profectu opus habebunt ecclesiae quamdiu mundus durabit. Sed ultra ordinarium pastorum munus, cura ecclesiae constituendae Tito mandata erat. Pastores enim constitutis iam ecclesiis et in aliquem ordinem formatis praefici solent: Titus vero plus quiddam oneris sustinebat, nempe ut ecclesiis nondum rite compositis formam daret, ut certam politiae rationem una cum disciplina constitueret. Iacto enim fundamento discesserat Paulus: proinde Titi partes erant, opus in superficiem attollere, ut iusta structurae proportio exstaret. Hoc vocat corrigere quae adhuc desunt. Neque enim tam facile est opus ecclesiae aedificatio, ut statim ad summum perduci queat. Quamdiu in Creta fuerit Paulus incertum est: aliquantum tamen temporis illic transegerat, fidelem impenderat operam erigendo Christi regno. Non deerat summa peritia, quanta in homine potest inveniri. Laborando erat indefessus: opus tamen fatetur se rude ac mutilum reliquisse. Hinc apparet difficultas, et nos hodie experimur non unius anni vel duorum esse laborem, collapsas ecclesias in mediocrem statum restituere. Quare qui per annos complures assidue progressi sunt, adhuc ad multa corrigenda intentos esse oportet. Porro operae pretium est notare Pauli modestiam, qui libenter ab alio absolvi patitur quod ipse inchoavit. Et quidem quum ipso longe inferior esset Titus, non recusat eum habere ercavopfrtoT^v, qui operi suo extremam manum imponat. Sic affecti esse debent pii doctores, ut non ambitiose quisque ad se trahat omnia, sed alii alios certatim iuvent: et quisquis maiore successu laboraverit, reliqui gratulentur potius quam invideant. Neque tamen corrigi voluit Paulus quae ipse vel inscitia, vel oblivione, vel incuria omiserat : sed quae per temporis brevitatem exsequi non potuerat. Denique eam correctionem Tito iniunxit qua fuisset ipse perfunctus, si in Creta diutius stetisset, non variando, non mutando quidquam, sed quod deerat, addendo: quia non fert operis difficultas ut simul uno die omnia. Constituas oppidatim. Hoc in spirituali aedificio fere a doctrina secundum est, pastores creari qui ecclesiae gubernandae curam habeant. Ideo prae