20:408 4163. CALVINUS BULLINGERO. Libello eius Begem aegre placatum iri praevidet Aegrius fert in negotio Bolseci Turicenses non tam fortiter ab ipsius partibus stetisse atque speraverat (Ex Codice recens in bibliothecam civicam Turicensem relato in nostrum usum descripsit vir doctissimus et humanissimus A. S. Voegelin,) Ornatissimi) viro et eximio Christi ministro D. Heinricho Bullingero Tigurinae ecclesiae pastori fratri et symmystae colendissimo. S. Et sedulo in placanda Pharaonis nostri saevitia miserisque fratribus iuvandis laborasti: *) in eo scilicet te eundem esse probasti quem te hactenus praestare solitus es. Satis enim memoria teneo quam fideliter semper et strenue in hanc causam incubueris. Quanquam non abs re vereor ne literis parum profectum sit, quas eludere aulicis novum non est. Imo hoc mihi nuper in aurem confessus est Regis legatus, quum iter hac faceret. Homine itaque opus foret si quid impetrare volumus. Qua de re agitatum Badenae fuisse audio. Sed illa forte deliberatio evanuit. De tua fide et diligentia ita sum persuasus ut supervacaneum censeam verbo uno te stimulare. In altero negotio utinam ita satisfactum nobis foret ut sine exceptione gratias tibi et collegis agere possemus. Sed quia non sine acerbo dolore experti sumus, minus aliquanto esse in vobis auxilii quam pollicitus sibi quisque nostrum fuerat ingenue apud te id conqueri malo, quam offensionem intus premendo alere. Scribis vos miratos esse cur ab improbo et protervo nebulone2) vexati de doctrina quam calumniabatur vestram sententiam rogaverimus. Longe nos fefellit opinio. Nam quum ille nos impiae doctrinae reos egisset, iudicium vobis honoris causa detulimus. Hoc vobis cur molestum esse debuerit non video. Certe utcunque aliquid laboris subeundum foret, vobis tamen non adeo ingratum putavi fore onus quod fratribus levationis tantundem afferret. Scribis grave esse, simpliciter disputationibus subscribere, praesertim quum illic inveniantur quae lector aliter et forte commodius tractari posse existimet. Atqui neque unquam credidi neque hodie etiam arbitror, vos ex eorum esse numero quibus tantopere sua placeant ut aliorum nihil legant sine fastidio. Nec vero con- 4163. 1) edito libello de Perfectione christianorum (N. 1534. 1545). 2) Bolseco.