20:407 407 EPISTOLAE 4162.4164 408 4162. CALVINUS VIRETO. Invitat eum ad nuptias sororis Fattesii. Monetus in vincula coniectus. (Ex autographo Cod. Gener. 107a, fol. 119; praeter quod ad manus erant exemplaria alia tria, Turretini Cod. 108, fol. 54 v., Bernense Epp. VI. p. 498, et Simleri Vol. 85.) Optimo Christi servo Petro Vireto ecclesiae Lausannensis fido pastori fratri et amico integerrimo. S. De colloquio quod habui cum legato regio plura audies, si ad nuptias veneris, ad quas iam te invito. Nam hodie D. Fallesius sororem suam Vellutio elocavit. *) Scias tamen interea de religione exiguum fuisse sermonem. Novi quod scribam nihil est, nisi hoc scire vis, Eodolphum Monetum2) hodie demum in carcerem fuisse coniectum. Alia illi scelera impunita erant, nisi comicum Caesarem iactasset sua opera e furcis ereptum, illius et Vendelini uxores a se fuisse subactas. 3) Mirum itaque erit si furcas ipse effugiat. Ego inter varios motus qui in utramque partem concitantur sileo.4) Vale iterum. A coena, sponsalium die. Hoc breviculum daturus eram Marpicio,5) sed famulus oblitus est. 4162. 1) Mentio fit huius matrimonii in N. 1647 (Sept. 1552) quum uxor fato functa esset. 2) Cf. N. 1236. A Bernensibus traditus fuit Genevensibus et m. Sept 1549 e vinculis causam dicere coactus a. d. XL Cal. Dec. capite plexus fuit, qua de causa non bene constat. Bonivard, Police de Geneve. G. 1865, p. 101; II portoit ordinairement un livre ou estoient pourtraicts tous les actes de paillardise . . . et disoit que c'estoit son nouvel Testament {Boget 7 hist. du peuple de G. III. 112 ss.; Galiffe, Proces Perrin et Migret p. 10; Gaberel, hist. de V Egi de G. I. 411.) 3) Bonivard I. c. Les tesmoings vont a Perrin et "Wandel faire le rapport, comme Monet s'estoit vante de havoir paillarde avec quatre femmes destouffe a Geneve, desquelles lune estoit la femme de Wandel, lautre celle de Perrin, lautre sa tante et lautre la femme d'un demeurant a la porte du chastel et si ie ne croy pas que Monet leust dict mais il en fut accoulpe. 4) Alii Monetum Libertinis adscribunt, alii Calvinistis¡í Vides Nostrum neutris adstipulari velle, (Boget I. J.) 5) Qui quum 10. Sept. iam Lausannae fuerit (N. 1259), epistolam initio eius mensis scriptam suisse patet. Omnino fallitur Turretinus qui eam ad a. 1555 et coniurationem Perrint refert.