55:406 iustificatum, de approbatione iustitiae loquitur. Ergo quum sophistae Iacobum Paulo opponunt, hallucinantur in ambigua significatione nominis: quia Paulus quum fide iustificari nos tradit, nihil aliud significat quam nos obtinere ut iusti coram Deo censeamur. Iacobus autem longe alio spectat, nempe ut qui fidelem se profitetur, fidei suae veritatem operibus demonstret. Oerte Iacobus hic docere non voluit ubi quiescere debeat salutis fiducia: in quo uno insistit Paulus. Ergo ne in paralogismum incidamus, qui sophistas fefellit, notanda est haec amphibologia: Iustificandi verbum, Paulo esse gratuitam iustitiae imputationem apud Dei tribunal: Iacobo autem esse demonstrationem iustitiae ab effectis, idque apud homines: quemadmodum ex superioribus verbis colligere licet: Ostende mihi fidem tuam, ete. Hoc sensu fatemur sine controversia iustificari hominem operibus. Quemadmodum si quis hominem magni et pretiosi fundi emptione ditatum esse dicat, quia eius divitiae, quae prius occultae in arca clausa latebant, innotuerint. Quum fidem dicit cooperatam fuisse operibus, et ex illis perfectam: iterum ostendit, non esse hic quaestionem de salutis nostrae causa, sed utrum opera necessario fidem comitentur. Nam hoc sensu dicitur cooperata fuisse operibus, quia otiosa non fuit. Dicitur ex operibus fuisse perfecta, non quod inde suam perfectionem accipiat, sed quod vera esse inde comprobetur. Nam quod ex his verbis sophistae putidam suam distinctionem fidei formatae et informis eliciunt, longa refutatione non indiget. Formata enim adeoque expolita erat Abrahae fides ante filii immolationem. Opus autem illud non fuit quasi extrema manus: quoniam multa deinde sequuta sunt quibus fidei suae incrementa monstravit Abraham. Quare neque fuit illa fidei eius perfectio, neque tunc primum formam induit. Nihil itaque aliud intelligit Iacobus, quam eius integritatem inde constitisse quod praeclarum illum obedientiae fructum edidit. 23. Impleta fuit scriptura. Qui opera Abrahae in iustitiam fuisse imputata Iacobi testimonio probare volunt, scripturam ab eo male torqueri fateantur necesse est. Nam quocunque se vertant, nunquam efficient ut prior sit effectus sua causa. Citatur locus Mosis ex Geneseos cap. 15, 6. Imputatio iustitiae, cuius Moses illic meminit, plus triginta annis praecessit opus illud quo Abraham iustificatum esse volunt. Certe quum annis quindecim ante natum Isaac fides imputata esset Abrahae in iustitiam, non potuit hoc fieri per illius immolationem. Nodo insolubili constrictos teneo quicunque iustitiam Abrahae coram Deo imputatam fingunt quia immolavit filium Isaac, qui nondum natus erat quum spiritus sanctus pronuntiat iustum fuisse Abraham. Itaque necessario restat ut aliquid posterius notari 26*