52:406 aliter sentire cogor: nempe quod a multis retro saeculis vita aeterna hominibus promissa fuerit: neque iis modo qui tunc vivebant, sed in nostram quoque aetatem. Neque enim soli Abrahae consulit Deus, quum dicit (Gen. 22, 18): In semine tuo benedicentur omnes gentes, sed posteros omnes respicit. Nec obstat quod secundae ad Timotheum primo capite datam fuisse salutem dicit ante tempora saecularia, diverso sensu. Eadem enim nihilominus est verbi significatio utroque loco. Nam quum a!(bv Graecis continua sit temporis series ab initio ad finem usque mundi, illic Paulus datam vel ordinatam fuisse salutem electis Dei tradit, antequam fluere coeperint tempora. Hic vero quia de promissione tractat, non omnia saecula comprehendit, ut nos abducat extra mundi creationem: sed docet multa saecula praeteriisse ex quo salus fuit promissa. Si quis brevius malit, s a e c u l a r i a tempora pro saeculis ipsis accipere licet. Sed quoniam prius aeterna Dei electione data fuit salus quam promissa: ideo in loco illo epistolae ad Timotheum prior omnibus saeculis donatio statuitur: et ita subaudienda est nota universalis. Hic vero nihil aliud significat quam promissionem longo saeculorum ordine antiquiorem esse: quia statim a condito mundo coepit. Eodem sensu ad Rom. capite 1, 2 evangelium, quod suscitato demum ex mortuis Christo publicari debuit, promissum in scripturis per prophetas fuisse docet. Plurimum enim a praesenti gratiae exhibitione differt patribus facta olim promissio. Qui mentiri non potest Epithetum ac|;eu5$)c non tam ornando Deo quam fidei nostrae confirmandae additum est. Et certe quoties de salute nostra agitur, nobis in mentem venire debet, eius verbo fundatam esse, qui nec fallere potest nec mentiri. Imo haec unica est totius religionis comprobatio, immutabilis Dei veritas. 3. Manifestavit autem. Erat quidem iam haec aliqua manifestatio, quum olim Deus per prophetas suos loquutus est: sed quia palam adventu suo exhibuit Christus, quae illi obscure praedixerant: deinde gentes in foederis societatem ascitae fuerunt: hoc sensu nunc manifestatum esse dicit Paulus, quod prius tamen aliqua ex parte ostensum fuerat. Tempora propria idem hic significant, quod ad Galat. 4, 4 plenitudo temporum. Admonet enim hoc maxime opportunum agendi fuisse tempus, quum Domino agere placuit: ut hominum temeritati occurrat, qui semper inquirere audent cur non citius, cur potius hodie quam cras. Ergo ne praeter modum simus curiosi, tempora in manu arbitrioque Dei sic posita esse docet, ut nihil non ordine ae tempestive agere censendus sit. Sermonem suum. Vel subaudienda est praepositio per (quod Graeci snon est insolens), vel ser- 26*