47:406 sensu metiuntur arcanam Dei sapientiam? Quod autem irrisorie loquutus sit Pilatus, hinc apparet, quod statim egreditur. In summa Christo succenset, quia veritatem se proferre iactet, quae prius in tenebris latuerit. Haec tamen eius indignatio demonstrat, impios nunquam adeo morose reiicere evangelii doctrinam, quin aliqua eius efficacia tangantur. Nam etsi non eousque progressus est Pilatus, ut docilem se praebeat, cogitur tamen intus punctionem aliquam sentire. 39. Est autem consuetudo vobis. Hoc Pilatus semper animo volvebat, qualiter eriperet Christum a morte. Quum autem tantopere arderet populi furor, mediam viam tenebat, qua iratos animos placaret Putabat enim hoc satis fore, si Christus pro malefico dimissus perpetua ignominia notatus esset. Ideoque Barabbam praecipue deligit, ut eius comparatione Christi odium mitiget. Erat enim ob scelerum atrocitatem omnibus maxime infensus. Quid enim detestabilius est latrone? Et Lucas commemorat aliis etiam criminibus fuisse reum. Quod autem eum Christo praeferunt Iudaei, non absque singulari Dei providentia accidit. Minime enim decuit tam indigno pretio a morte liberari Dei filium. Interea in extremam ignominiam morte deiectus est, ut Barabba dimisso medius inter duos latrones crucifigeretur. Quia omnium scelera in se susceperat, quorum non aliter peragi poterat expiatio, et gloria resurrectionis quae mox sequuta est effecit ut mors quoque ipsa magnificus esset triumphus. Porro in ista consuetudine turpe et crassum fuit vitium, quod Romanus praeses Iudaeis unum aliquem ex sceleratis in paschate donabat. Hoc quidem fiebat ad celebrandam diei sanctitatem, sed re ipsa nihil aliud erat quam foeda eius profanatio. Nam teste scriptura (Prov. 17, 15), abominatio est coram Deo, qui nocentem absolvit. Multum ergo abest, quin eum delectet praepostera eiusmodi venia. Hoc ergo exemplo discamus, nihil magis esse praeposterum quam velle Deum nostris figmentis colere. Nam simul ac proprias imaginationes sequi homines coeperint, nullus est modus, donec in extrema quaeque deliria prolapsi palam Deo illudant. Lex ergo divini cultus non aliunde quam ex eius praescripto petenda est. CAPUT XIX. 1. Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. 2. Et milites plectentes coronam ex spinis, imposuerunt capiti eius: et vestem purpuream circumdederunt ei, 3. ac dicebant: Salve rex Iudaeorum: et dabant ei alapas. 4. Exivit ergo iterum foras Pilatus et dixit eis: Ecce adduco eum vobis foras ut 26*