7:405 405 CUM ANTIDOTO. 406 evanescit, qui usu ipso pereunt. Ubi, quaeso, legerunt, Dominum talem commendasse mortis suae memoriam? Quin potius [pag. 79] moriendo, quidquid tale est, abrogavit. Quid ergo de praeparationibus istis dicendum, quibus spiritum sanctum elicere de coelo volunt: nisi fatuas esse superstitiones, de quibus ad focum sedentes cum lana et colu aniculae fabulantur? His demum adiungunt litanias: hoc est, centones ex totidem blasphemiis consutos, quot verbis. Quo enim colore excusabunt, quod quum de Christi intercessione illic altum sit silentium, advocatorum sibi centurias, ex quibus volunt mortuis, deligunt? *) Quid hoc, vel cum scripturae doctrina, vel cum veteribus piorum institutis simile habet?