5:405
AD
SADOLETI
EPISTOLAM.
aliunde
quam
a
Deo
uno
pendet,
quam
miseri
erunt,
quicunque
talibus
fidei
rudimentis
imbuentur?
Hinc
animadverto,
Sadolete,
nimis
otiosam
te
habere
theologiam:
qualis
est
fere
eorum
omnium
qui
seriis
conscientiae
certaminibus
nunquam
fuerunt
exercitati.
Alioqui
enim
hominem
christianum
in
tam
lubrico,
imo
tam
praecipiti
loco
nunquam
constitueres,
in
quo
vix
momentum
posset
consistere,
si
quando
vel
minimum
impelleretur.
Da
mihi,
non
dico
aliquem
de
media
plebe
indoctum,
sed
rudissimum
subulcum:
si
in
grege
Dei
censetur,
comparatum
esse
ad
militiam
illam
oportebit,
quae
piis
omnibus
est
a
Deo
ordinata.
Adest
accinctus
hostis,
imminet,
congreditur,
ac
hostis
quidem
instructissimus,
et
cui
nulla
mundi
virtus
est
inexpugnabilis:
quibus
ad
resistendum
vel
praesidiis
munietur,
vel
telis
armabitur
ille
miser,
ut
non
statim
absorbeatur?
Unico
sane
gladio
pugnandum
docet
Paulus,
verbo
Domini
(Ephes.
6,
17).
Ergo
inermis
diabolo
ad
necem
deditur
anima,
ubi
Dei
verbo
spoliatur,
[fol.
3
7]
Age
nunc,
an
non
erit
prima
haec
hostis
machinatio,
ut
gladium
Christi
militi
excutiat?
Quis
porro
excutiendi
modus,
nisi
ut
dubitationem
illi
iniiciat,
sitne
verbum
Domini
quo
innititur,
an
hominis?
Quid
misero
hic
facies?
Iubeasne
circumspectare
ubinam
sint
viri
docti
in
quos
reclinatus
quietem
capiat?
At
ne
respirare
quidem
ipsum
in
hoc
subterfugio
sinet
hostis.
Nam
si
semel
eo
impulerit,
ut
in
homines
incumbat,
urgebit
ac
percellet
magis
ac
magis,
donec
praecipitem
dederit.
Ergo
aut
ex
facili
opprimetur,
aut
relictis
hominibus
recta
in
Deum
respiciet.
Ita
sane
res
habet,
fidem
christianam
non
humano
testimonio
fundatam,
non
ambigua
opinione
suffultam,
non
hominum
autoritate
subnixam
esse
oportet,
sed
digito
Dei
viventis
cordibus
nostris
insculptam,
ut
nullis
errorum
offuciis
obliterari
queat.
Itaque
nihil
habet
Christi,
qui
haec
elementa
non
tenet:
Deum
unum
esse,
qui
mentes
nostras
ad
perspiciendam
suam
veritatem
illuminat,
qui
eodem
illam
spiritu
cordibus
obsignat,
qui
certa
eius
testificatione
conscientias
confirmat.
Haec
illa
est
plena
firmaque,
ut
ita
loquar,
certitudo
nobis
a
Paulo
commendata:
quae,
ut
nullum
dubitationi
locum
relinquit,
1)
ita
non
modo
inter
hominum
defensiones
non
vacillat
aut
haesitat,
utri
potius
adhaereat
parti,
sed
quae,
toto
orbe
adversante,
constare
sibi
non
desinit.
Hinc
ea
quoque
nascitur,
quam
ecclesiae
tribuimus,
et
illibatam
volumus
servari,
iudicandi
facultas.
Utcunque
enim
tumultuetur
mundus
opinionumque
varietate
perstrepat,
nunquam
tamen
sic
destituitur
fidelis
anima,
quin
rectum
ad
salutem
cursum
teneat.
Neque
tamen
aut
eam
fidei
perspicaciam
somnio,
quae
in
veri
falsique
discrimine
nusquam
aberret,
nusquam
hal-
1)
Ed.
princeps:
reliquit.
|