6:404 ipsi nobis: inferorum portas non fore nobis superiores, nisi illis cedamus; nullam fore Satanae virtutem adversum nos et gratiam nobis datam, si non illi dederimus locum vitio nostro et negligentia. Verum si quis ex electis, aut ignavia sua excludit respuitque oblatam Dei gratiam, aut receptam inconstantia abiicit, aut infirmitatis vitio eripi sibi patitur, ubi illa, sicuti vocat Augustinus, indeclinabilis et inseparabilis gratiae actio, quae non hominibus relinquit suam voluntatem, ut maneant in gratia si velint, sed etiam operatur ut velint? quae non tantum fidei consequendae facultatem confert, sed fideles etiam facit? quae non modo perseverandi facit copiam, sed tanta illos firmitate instruit, ut non nisi perseverantes sint? Imo ubi illa, et ad bonum appetendum invictissima voluntas, et ad retinendum invictissima constantia? Et tamen canino isto suo latratu evasisse contentus non est, nisi plus quam thrasonica stoliditate satis superque manifestum esse iactet^ quam mihi omni ex parte Augustinus repugnet. Decem libris constat opus Pighii: quorum sex primis de libero arbitrio disputat: reliquis quatuor praedestinationem ac providentiam Dei tractat. Quum igitur distinctae sint quaestiones, priorem illam hactenus, ut potui, atque ut temporis brevitas sinebat, sum exsequutus: alterius vero tractationem ad proximas usque nundinas differendam censui; quia et nihil est in mora periculi, et tunc utilior, volente Domino, prodibit. Quoniam tamen verebar, ne si diutius tacerem, quorundam oculos Pighius sua illa ostentatione perstringeret, hoc interea edito specimine, et illius insolentiam paululum reprimere, [pag. 239] et bonorum ac piorum attentionem excitare visum est: ut dum adversus huius Cyclopis impetum stare invictam Dei veritatem cernunt, magis ac magis in ea confirmentur. F I N I S .