55:404 officia. Si quis contra glorietur, fide se absque operibus contentum esse: umbratilem hanc fidem orationi comparat quae hominem famelicum saturari iubet, nec tamen cibum, quo destituitur, suppeditat* Quemadmodum ergo pauperem ludibrio habet qui verbis illum amandat, nec quidquam affert opis: ita Deo illudunt qui vitam sibi fingunt operibus et quovis pietatis officio vacuam. 17. Mortua est per se. Fidem per se mortuam dicit, quae bonis operibus vacua est. Unde colligimus ne fidem quidem esse: quia ubi mortua est, proprie nomen non retinet. Voculam hanc urgent sophistae, quod fides ergo per se aliqua reperiatur: sed nullo negotio refellitur tam frivola cavillatio, quum satis liqueat apostolum ab impossibili ratiocinari: sicuti Paulus angelum vocat anathema qui evangelium subvertere tentabat (Galat 1, 8). 18. Quin dicet quispiam: tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus tuis, et ego tibi ex operibus meis ostendam fidem meam. 19. Tu credis quod Deus unus est. Bene facis: et daemones credunt, ac contremiscunt 18. Quin dicet, ete. Quod Erasmus duos hic colloquentes inducit: quorum alter fidem operibus carentem iactet, alter opera absque fide : ac tandem ambos medio apostoli responso refelli putat: mihi videtur esse nimis coactum. Absurdum esse putat, hoc dici in persona Iacobi, tu fidem habes: qui nullam sine operibus fidem agnoscit. Sed multum in eo fallitur quod ipse epu>veiav in his verbis non agnoscit. Proinde aXXa accipio pro quin potius: et xlc, pro quolibet: ut refellatur stulta eorum gloriatio qui fidem se habere imaginantur, quum fideles se vita prodant. Nam Iacobus dicit, promptum fore piis omnibus sancte viventibus, excutere hypocritis talem iactantiam qua inflati sunt. Ostende mihi. Tametsi magis recepta apud Graecos lectio est, ex operibus: melius tamen vetus latina convenit, quae in nonnullis graecis exemplaribus legitur. Itaque eam praeferre non dubitavi. Ergo quod fidem sine operibus ostendere iubet, ab impossibili argumentatur, ut nullam esse probet. Ita loquutio est epo)vc>ca. Quod si quis tamen diversam lectionem sequi malit, eodem recidet : Ostende mihi ex operibus fidem. Quia quum res otiosa non sit, operibus comprobari necesse est. Sensus ergo est, nisi fructus proferas tuae fidei, nego te ullam habere. Verum quaeri potest, an externa vitae probitas certa sit fidei demonstratio. Dicit enim Iacobus: Ostendam tibi ex operibus. Respondeo, infideles quoque interdum excellere speciosis virtutibus, vel honestam vitam procul omni crimine degere: ideoque opera in speciem praeclara a fide posse separari.