52:404 diceret: Mutuus est inter meum apostolatum et fidem electorum Dei consensus: quare illum nemo, nisi reprobus et a recta fide alienus, reiiciet. Electos porro intelligit, non modo qui tunc erant superstites, sed quicunque fuerant ab initio mundi. Significat enim nullam se doctrinam afferre quae non congruat cum fide Abrahae et omnium patrum. Ita si quis hodie Pauli haberi vult successor, eiusdem se doctrinae ministrum probet necesse est. Sed in his verbis tacita quoque antithesis inclusa est, ne quid evangelio deroget multorum incredulitas et contumacia. Nam tunc infirmos (ut hodie) scandalum hoc valde turbabat, quum eorum, qui se ecclesiae titulo venditabant, maior pars puram Christi doctrinam respueret Quare Paulus, licet promiscue Dei nomen omnes iactent, plurimos ex turba illa reprobos esse docet: quemadmodum alibi (Rom. 9, 7) tradit, non omnes, qui genus ducunt ab Abraham secundum carnem, esse legitimos Abrahae filios. Et agnitionem. Copulam hic exegeticae particulae loco positam accipio, nempe vel scilicet. Exponit enim qualis sit illa fides cuius meminit. Quamquam non est plena eius definitio: sed descriptio ad loci praesentis circumstantiam accommodata. Suum enim apostolatum ut ab omni impostura et errore asserat, nihil continere testatur nisi certam et compertam veritatem quae homines ad purum Dei cultum instituat. Sed quia singulis verbis inest suum pondus, sigillatim excutere operae pretium est. Primum quum fides agnitio nominatur, non ab opinione discernitur tantum, sed ab informi illo papistarum figmento. Fidem enim implicitam commenti sunt omni intelligentiae luce vacuam. At Paulus dum istud fidei quasi proprium assignat, veritatem cognoscere, nullam certe absque notitia esse fidem, palam ostendit. Et in nomine v e r i t a t i s melius exprimitur certitudo, quam exigit fidei natura. Neque enim fides probabili ratione contenta est, nisi verum ipsum teneat. Porro non de qualibet veritate hic loquitur, sed de coelesti doctrina, quae humanae mentis vanitati opponitur. Nam sicuti per illam se nobis Deus patefecit, ita sola hoc honore digna est: sicuti passim scriptura tribuere illi solet. Ioh. 16, 13, Et spiritus vos ducet in omnem veritatem. Idem 17, 17, Sermo tuus