47:404 pertineant ad hoc regnum, nempe qui spiritu Dei renovati coelestem vitam in sanctitate et iustitia meditantur. Quanquam simul notandum est, non negari quin sit in hoc mundo Christi regnum. Scimus enim sedem suam in animis nostris habere: quemadmodum alibi etiam dicit Christus: Regnum Dei intra vos est (Luc. 17, 21). Sed proprie loquendo regnum Dei in nobis habitans in mundo peregrinatur, quia prorsus diversa est eius conditio. Ministri mei utique decertarent Probat se terrenum regnum non affectasse, quia nemo se moveat, nemo arma capiat. Nam si privatus quispiam regnum sibi usurpet, necesse est ut per factiosos homines vires acquirat. In Christo nihil apparet tale. Sequitur ergo non esse terrenum regem. Sed quaeritur hoc loco, an regnum Christi non liceat armis defendere. Nam quum iubentur principes osculari Dei filium, non tantum illis mandatur, ut se privatim subiiciant eius imperio, sed etiam ut conferant quidquid habent potestatis ad tuendam ecclesiam et asserendam pietatem. Primum respondeo, perperam et inscite facere, qui hanc consequentiam deducunt, non debere evangelii doctrinam et purum Dei cultum armis defendi, quia non est tunc defensus Christus in sua persona. Tantum enim ex praesenti facto ratiocinatur Christus, quam frivolum sit, quod calumniose detulerant Iudaei. Deinde etiamsi Christi regnum gladio propugnent pii reges, fieri tamen hoc alio modo, quam defendi soleant regna mundana. Regnum enim Christi, ut spirituale est, in doctrina et virtute spiritus fundari oportet. Eodem etiam modo perficitur eius aedificatio. Neque enim leges et edicta hominum, neque poenae ad conscientias usque perveniunt. Hoc tamen non obstat quominus per accidens regnum Christi tueantur principes: partim dum externam disciplinam constituunt, partim dum suum patrocinium commodant ecclesiae contra impios. Caeterum facit mundi pravitas, ut magis sanguine martyrum stabiliatur regnum Christi quam armorum praesidiis. 37. Dixit ergo ei Pilatus: Numquid ergo rex es tu? Bespondit Iesus: Tu dicis, quod rex sim ego: in hoc ego natus sum, et in hoc veni in mundum, ut testimonium reddam veritati. Quisquis est ex veritate, audit vocem meam. 38. Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et quum hoc dixisset, rursum exivit ad Iudaeos et dixit illis: Ego nullum crimen invenio in eo. 39. Est autem vobis consuetudo, ut unum vobis dimittam in paschate: vultis ergo, vobis dimittam regem Iudaeorum? 40. Clamaverunt ergo rursus omnes, dicentes: Non hunc9 sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. 37. Tu dicis, quod rex sim ego. Tametsi iam ex priore responso intellexerat Pilatus, Christum