20:404 equidem eos, qui me multis iam annis et vitam et consilia norunt mea, tam mihi iniquos fore, aut tam leviter nullaque de causa, quae quidem aut iusta sit aut vera, tam male erga absentem esse affectos qui praesentem amare videbantur. Fuerunt et ii aliquando absentes, sunt et alii: ego solus plector, cui tamen si dixerim, iustiorem quam iis esse absentiae causam, et honestiorem interea morae suae rationem constare, quod et verum est et omnibus satis notum dicam. Sed hac quidem de re alias ad te scripsi. Silentium interpretarer abdicationem nisi si et graviorem et aequiorem esse te scirem quam ut temere commovearis inanibus calumniis vanorum hominum. Brevius fortasse quam putas te revisam. Faxit Dominus ut istic tam laeta offen dam omnia quam desidero. Vale. Pridie Calendas Iulias.*) P. Rochius tuus. 4160. BEZA BULLINGERO. De eius libello Begi Galliae inscripto. (Ex autographo Cod. Genev. 118, fol. 126.) Eximio Christi servo D. Henrico Bullingero ecclesiae Tigurinae pastori fidelissimo. Tiguri. S. et pacem a Domino. Erat nuper apud me D. Calvinus, quum tuae illi redderentur literae una cum doctissimo et valde pio tuo opusculo quod Tyranno nostro dedicasti. Is utinam vel micam haberet verae pietatis, tantum abest ut Christianissimi cognomento sit dignus, quod ego certe mirarer in scriptis ad illum tuis apparere, nisi te satis intelligerem hac appellatione illum officii admonere voluisse. Quoties tamen cogito quae sint eius non tantum domestica probra et flagitia, sed etianj crudelissima facta in filios Dei, opto vel illum a nostris hominibus omnino non appellari, vel certe posteritatis causa falso hoc titulo non ornari. Absit autem ut consilium tuum reprehendam, mi pater: non ita insanio. Imo vero non possum satis praedicare eximium tuum in nostros Gallos studium, 4159. 1) Hevelingius coniicit hanc epistolam scriptam fuisse dum Balduinus apud Bituriges personam Nicodemi ageret, Genevensibus suspectam, ¡í. e. anno fere 1551 vel 1552.