52:403 403 CAPUT I. 1. Paulusi servus Dei, apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis eius, quae secundum pietatem est, 2. in spe vitae aeternae quam promisit is, qui mentiri non potest, Deus, ante tempora saecularia, 3. manifestavit autem propriis temporibus, sermonem suum in praedicatione quae mihi commissa est secundum ordinationem servatoris nostri Dei: 4. Tito, germano filio secundum communem fidem, gratia, misericordia, pax, a Deo patre et Domino Iesu Christo, servatore nostro. 1. Servus Dei. Indicat tam longa et accurata apostolatus commendatio, ecclesiae magis quam unius Titi habitam a Paulo rationem. Nam eius apostolatus extra controversiam apud Titum erat. Solet autem Paulus suae vocationis elogia praedicare ad autoritatem sibi asserendam. Itaque ut affectos esse videt quibus scribit, ita multus est in se ornando, vel parcus. Hic quoniam illi propositum est in ordinem eos cogere qui se proterve efferebant, ideo magnifice apostolatum suum extollit. Scribit ergo non quae Titus in cubiculo solus legat, sed quae proferat in publicum. Primo se Dei s e r v um appellat, deinde ministerii sui speciem addit, nempe quod sit C h r i s t i apostolus. Sunt enim varii gradus inter Dei servos. Sic a genere ad speciem descendit. Tenendum etiam memoria est quod alibi dixi, servi nomen hic aliud sonare quam communem subiectionem, qualiter servi Dei vocantur omnes fideles: sed accipi pro ministro, cui certum aliquod munus iniunctum est. Quo sensu olim prophetae hoc titulo insigniebantur: et Christus ipse prophetarum caput: Ecce servus meus, elegi eum. Sic David, regiae dignitatis intuitu, servum Dei se nominat. Fortassis etiam propter Iudaeos servum Dei se praedicat: quoniam solebant opposita lege extenuare eius fidem. Ergo ita vult haberi Christi apostolus, ut tamen glorietur se Deo aeterno servire. Ita haec duo elogia non modo inter se conciliat, sed nexu individuo coniuncta esse docet Secundum fidem. Si quis de eius apostolatu dubitet, optima ratione fidem illi conciliat, ipsum cum salute e l e c t o r um Dei coniungens. Ac si