20:403 403 EPISTOLAE 4158.4161 404 rursus faciat est* animi sui testes, teque per has deprecatriees vehementer oret plane ut existimes, illas eo animo scriptas fuisse quo filius summa erga pium patrem observantia, et adolescens, non valde quidem fortasse fortis, sed religionis tamen et ecclesiae profecto amans, scriberet. Orat praeterea, si quis precibus locus, ut si quid vel in hoc genere peccavit, vel in eo in quo se magis reum esse posse fatetur, meliora pollicenti saltem hoc tribuas veteris ut consuetudinis aliquam esse velis memoriam: infelicis vero absentiae, si minus ccftvyGiiav, certe eorum quae consequuta eam sunt oblivionem impetrare ut possit. Quid te pluribus obtunderem? De Britannia, quae in unum te inclinata, recumbit, audiisti omnia. Scripseram Ioanni Obero,3) sed carcer obstitit quominus meae ad eum literae perferri potuerint. Utinam liberatum propius aliquando salutare possim. Dominus te tuosque perpetuo conservet. Calendis Martiis. Tui observantissimus Petrus Rochius. 4159. BALDUINUS CALVINO. Longior ipsius absentia quibusdam iniquis iudicibus ansam praebet calumniis quum tamen absentiae causa honesta sit et conscientia sua ipsum absolvat. (Ex eadem editione p. 43.) S. Vehementer me terrerent, mi pater, quae isthic de me acerbe dici audio, nisi si quotquot ea de re ad me scribunt patronos se esse meae absentiae profiterentur: et ii sint quorum mihi sit satis autoritas ut alios secure contemnere ausim, quos non tam iudicio quam levitate quadam video commoveri. Sed qui tandem hi sint tam duri censores mei rescire non possum, qui tam facile sibi permittunt inauditum reum damnare: imo vero aures obstruunt ne audiant. Sed hoc iis liceat, liceat etiam, si velint, aliter de me pronunciare quam ipsius eorum conscientiae sensus ferat. Liceat confingere quidvis ut maiori me invidia onerent: veritas rerum erroribus iudiciorum non vitiatur. Interea vero mihi conscientia mille testes. Sed non putassem 3) Si sub hac forma Hooperi nomen latet epistola Cal Martiis 1551 scripta est Cf. JV. 1463.