55:402 ita in singulis obedientiam nostram experiri vult Deus. Quare transgressor est legis quisquis in ullo mandato offendit: secundum illud: Maledictus qui non impleverit omnia (Dent. 27, 26). Videmus porro, ut transgressor legis, et omnium reus, idem Iacobo significent. 12. Sic loquimini, et sic facite, ut per legem libertatis iudicandi. 13. Iudicium enim sine misericordia ei qui non praestiterit misericordiam: et gloriatur misericordia adversus iudicium* 12. Sic loquimini. Quia nimium sibi blandiebantur, revocat eos ad legitimum tribunal. Nam ideo se absolvunt homines sua opinione, quia se divinae legis iudicio subtrahunt. Admonet igitur, illuc facta omnia et dicta exigenda esse, quia Deus ex lege sua iudicaturus sit mundum. Quia tamen immodicum terrorem incutere poterat talis denuntiatio, corrigit vel mitigat duritiem quum addit, l e g em l i b e r t a t i s . Audimus enim quid dicat Paulus (Galat. 3, 10): Quicunque scilicet sub lege sunt, maledictioni esse obnoxios. Quare iudicium legis per se reatus erit mortis aeternae. Verum nomine l i b e r t a t i s , a legis rigore nos liberari significat. Hic sensus non male quadrat. Quamquam si quis propius expendat quod mox sequitur, videtur Iacobus aliud quiddam velle: ac si dixisset: Nisi legis rigorem subire vultis, ne sitis in proximos nimis rigidi. Lex enim libertatis tantundem valet atque Dei clementia, quae nos a legis maledictione liberat. Atque ita uno contextu haec legenda erunt cum sequentibus, ubi de iuvandis pauperibus disseret. 13. Iudicium enim. Applicatio est proximae sententiae ad praesens institutum: si modo secundam, quam attuli, expositionem sequi libet. Docet enim, quoniam sola Dei misericordia stamus, eam debere nos praestare eis, quos Dominus ipse nobis commendat. Haec vero singularis est humanitatis et beneficentiae commendatio, quod Deum nobis fore misericordem pollicetur si fratribus tales fuerimus. Non quod Dei misericordiam promereatur haec nostra qualiscunque qua prosequimur homines: sed quos Deus adoptavit, ut illis sit indulgens ac facilis pater, eos vult imaginem suam in terra gestare ac referre: iuxta illud Christi: Estote misericordes, sicut pater vester coelestis, ete. Notandum ex adverso, quod nihil durius aut magis horrendum Dei iudicio potest denuntiare. Unde sequitur plusquam miseros esse ac perditos quicunque ad veniae asylum non confugiunt. Et gloriatur. Ac si diceret: Sola est Dei misericordia quae nos a iudicii formidine liberat. G l o r i a r i enim accepit, pro victricem aut superiorem esse. Iudicium enim damnationis toti mundo 26