52:402 doctrinae genere instituere populum debeat: sed quia iustus illi honor non habebatur, Paulus suam ei personam imponit tam in creandis ministris, quam in tota ecclesiae administratione. Quia multi stulte aliam, quam traderet, doctrinae formam appetebant: hanc Paulus, aliis repudiatis, solam approbat: ac pergere, sicuti coepit, hortatur. Primum ergo docet quales eligere ministros oporteat. Inter alias dotes, vult sana doctrina instructum esse, qua resistat adversariis. Hac occasione perstringit Cretensium mores: peculiariter tamen Iudaeos notat, qui in ciborum discrimine aliisque externis sanctitatem locabant. Refellendis eorum ineptiis vera pietatis et christianae vitae exercitia opponit. Et quo propius urgeat, quae singulis vocationibus conveniant officia, describit. His Titum iubet sedulo et assidue insistere : simulque rursum alios admonet ne audiendo fatigentur. Atque hunc redemptionis et salutis per Christum partae finem esse docet. Quod si quis contentiosus reclamet, vel obtemperare renuat, illum iubet omitti. Nunc videmus, non aliud spectare Paulum quam ut Titi causam suscipiat, illique ad peragendum Domini opus adiutricem porrigat manum. Calvini opera. Vol. LIL