47:402 illis exprobret illam damnandi formam quam urgebant a communi gentium omnium iure et humano sensu abhorrere. Interea simul eos perstringit, quod gloriarentur se legem habere a Deo traditam. Ironice dicit, accipite eum vos. Neque enim passus esset, iudicium ab illis de capite hominis fieri, sed perinde est ac si dixisset: Si vestra esset potestas, traheretur subito ad supplicium indicta causa. Haeccine est igitur legis vestrae aequitas, hominem nullo crimine damnare? Ita impii dum falso nomen Dei obtendunt, sanctam eius doctrinam hostium calumniis subiiciunt, et maledicendi occasio cupide a mundo arripitur. Nobis non licet. Falluntur qui putant Iudaeos recusare, quod illis delatum erat a Pilato: quin potius quum scirent, sibi per ludibrium dictum esse: Accipite eum vos, excipiunt: Tu hoc non permitteres. Ergo quum sis iudex, munus tuum exsequere. 32. Ut sermo Iesu ete. Tandem subiicit evangelista ita oportuisse fieri, ut impleretur quod praedictum a Christo fuerat: Tradetur filius hominis in manus gentium (Matth. 20, 19) Et certe hoc praecipuum caput est, si cupimus mortis Christi hibtoriam cum fructu legere, ut aeternum Dei consilium spectemus. Sistitur filius Dei ad tribunal mortalis hominis. Si hoc putemus geri hominum libidine, oculos autem non attollamus ad Deum, fidem nostram pudefieri ac confundi necesse erit. Verum ubi agnoscimus illo Christi reatu nostrum coram Deo abolitum esse, quia coelesti patri ita placuit reconciliare sibi humanum genus, hac sola cogitatione in sublime elati, intrepide et sine pudore in ipsa Christi ignominia gloriamur. Discamus ergo in singulis huius historiae partibus sensus nostros in Deum redemptionis nostrae autorem convertere. 33. Ingressus est ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: Tu es rex Iudaeorum? 34. Bespondit ei Iesus: A te ipso hoc dicis% an alii dixerunt Ubi de me? 35. Bespondit Pilatus: Num ego Iudaeus sum ? Oens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? 36. Bespondit Iesus: Begnum meum non est ex hoc mundo: si ex mundo hoc esset regnum meum^ ministri mei utique decertarent ne traderer Iudaeis. Nunc autem regnum meum non est hinc. 33. Ingressus est iterum. Probabile est, multa, ultro citroque fuisse dicta quae evangelista subticet, quod etiam promptum est ex aliis colligere. Sed hic noster in uno capite maxime insistit, Pilatum sedulo percunctatum esse, iustene an iniuste tractus esset Christus in iudicium. Coram populo, ubi seditio fervebat, nihil potuit agi nisi tumultuose. 26