20:402 spem esse pleni consensus. Cupio aliquid prodire quod non modo consensum vestrum teatetur, sed lucem etiam huic doctrinae afferat, ut certe uberior explicatio valde optanda foret, quam quae in formula nostra habetur. Quorundam piorum rogatu, vel flagitatione potius, meum in Canonicas Epistolas commentarium, et alterum in Iesaiam a Gallasio exceptum dicavi.11) Praefationes, si forte in manus tuas inciderint, legere non gravaberis. Privatis tamen literis aliquanto liberius et acrius cohortatus sum, ac praesertim ut scholis mederi studeat. Quoniam longius distamus quam ut consilium abs te petere liceat, quid nuper D. Philippo12) scripserim te saltem scire volui. Itaque epistolae exemplar mitto. Vale, praestantissime vir et mihi semper ex animo colendo pater. Dominus te familiamque suo praesidio servet, faustos tuos labores benedicat, spiritu suo gubernet totum tuae vitae cursum. Amen. Farellus et Viretus, collegae mei et plurimi fratrum reverenter te salutant. Genevae 7. Calendas Mart 1551.13) Ioannes Calvinus tuus. 4158. BALDUINUS CALVINO. Absentiae causa se male audire queritur. (Ex Calvini editione p. 46.) S. Etsi testem habeam Deum meamque adeo conscientiam, quae mihi esse debet mille testium instar, *) optimo fuisse animo scriptas quas ad te nuper dedi literas, fit tamen nescio quomodo ut verear ne, dum familiariter ut solebat ad te unus Bochius scribit, aliquem, quod nollet, forte offenderit imprudens. Neque nunc certe ausus esset ad infelices et ingratas redire literas :2) sed facere non potest quin, quando nihil praeterea reliquum, eas 11) supple: Regi quod libr arius noster casu omisisse videtur. Caeterum vide N 1443 seq. 12) Literae non exstant 13) Addidit alia manus: Hae literae redditae post mortem D. Buceri qui obiit pridie Kal. Mart. 4158. 1) Idem dicit in ea quam modo legisti, fortasse recentiore. 2) Ad quasnam hic respiciat nobis non constat. 26