52:401 401 ARGUMENTUM. Quum in Creta ecclesiae duntaxat fundamenta fecisset Paulus, alio properans (ut erat non unius tantum insulae pastor, sed gentium apostolus) Tito prosequendi operis partes, tanquam evangelistae, mandaverat. Apparet autem ex hac epistola, statim post discessum Pauli Satanam incubuisse non tantum ut perverteret ecclesiae regimen, sed ut doctrinam quoque corrumperet. Erant qui per ambitionem emergere cuperent in pastorum ordinem : pravis illorum studiis quia non obsequebatur Titus, male apud plerosque audiebat. Erant rursum ex Iudaeis qui legis mosaicae praetextu multas nugas ingerebant: tales vero cupide et multo cum favore audiebantur. Hoc itaque consilio scribit Paulus, ut Titum sua autoritate armet ad tantum onus sustinendum. Neque enim dubium est quin secure a quibusdam contemptus fuerit, quasi unus quilibet ex vulgo pastorum. Fieri etiam potest ut de eo volitarent querimoniae, ipsum plus sibi arrogare quam fas esset, quod pastores non reciperet nisi suo iudicio probatos. Hinc colligere licet, Paulum non tam privatim scripsisse Tito, quam publice Cretensibus. Neque enim probabile est Titum reprehendi quod nimia facilitate indignos eveheret ad episcopatum: vel illi, tanquam rudi et novitio, praescribi quo