|
47:400
guli
ordine
eum
rogassent,
millies
negare
non
dubitasset.
En
quorsum
praecipitet
Satan
miseros
homines,
postquam
eos
e
gradu
deiecit.
Notanda
etiam
est
circumstantia,
quam
alii
evangelistae
exprimunt,
nempe
quod
exsecratione
interposita
testatus
sit,
Christum
sibi
esse
incognitum.
Ita
quotidie
multis
accidit.
Initio
non
tam
gravis
erit
lapsus:
accedet
deinde
consuetudo,
postquam
sopita
fuerit
conscientia.
Tandem
qui
se
assuefecerit
ad
Dei
contemptum,
nihil
sibi
illicitum
ducet,
sed
extrema
quaeque
audebit.
Quare
nihil
melius
quam
sibi
in
tempore
cavere,
ne
vel
minimum
quidquam
sibi
indulgeat
qui
tentatur
a
Satana,
dum
adhuc
est
integer.
27.
Confestim
gallus
cecinit.
Galli
cantum
memorat
evangelista,
ut
sciamus
Petrum
divinitus
in
ipso
articulo
admonitum
fuisse:
ideo
alii
dicunt,
tunc
recordatum
fuisbe
verborum
Domini,
quanquam
narrat
Lucas
non
simplici
gallicinio
commotum
fuisse
Petrum,
donec
eum
Christus
adspexit.
Ita
quisquis
semel
Satanae
impulsu
ruere
coepit,
nulla
voce,
nullo
signo,
nulla
admonitione
revocabitur,
donec
oculos
in
eum
Dominus
ipse
coniiciat.
28.
Adducunt
ergo
Iesum
a
Caipha
in
praetorium.
Erat
autem
mane:
et
ipsi
non
introierunt
in
praetorium,
ut
ne
contaminarentur,
sed
ut
ederent
pascha.
29.
Exivit
ergo
Pilatus
ad
eos
et
dixit:
Quam
accusationem
affertis
contra
hominem
hunc?
30.
Responderunt
et
dixerunt
ei:
Si
non
esset
hic
maleficus,
non
tibi
tradidissemus
eum.
31.
Dixit
ergo
illis
Pilatus:
Accipite
eum
vos,
et
secundum
legem
vestram
iudicate
eum.
Dixerunt
ergo
ei
Iudaei:
Nobis
non
licet
interficere
quenquam,
32.
ut
sermo
Iesu
impleretur,
quem
dixerat,
significans
qua
morte
esset
moriturus.
28.
Adducunt
ergo
Iesum.
Ante
diluculum
examen
illud,
cuius
meminit
evangelista,
habitum
fuit.
Interea
non
dubium
est,
quin
sua
flabella
passim
habuerint
in
urbe,
quibus
plebem
accenderent.
Ita
repente
exarsit
populi
furor,
quasi
uni
omnium
consensu
deposceretur
Christus
ad
mortem.
Examen
vero
habitum
fuit
a
sacerdotibus,
non
quod
penes
ipsos
ferendae
sententiae
potestas
esset,
sed
ut
praeiudicio
suo
oppressum
iudici
traderent,
quasi
iam
satis
de
eo
cognitum
esset.
Praetorium
vocabant
Romani
tam
domum
praesidis
quam
tribunal,
ubi
exerceri
solebant
iudicia.
Ut
ne
contaminarentur.
Quod
ab
omni
inquinamento
abstinent,
ut
puri
secundum
legis
praescriptum
pascha
Domini
edant,
in
eo
quidem
probanda
est
religio.
Sed
duplex
vitium
est
ac
utrumque
nimis
crassum,
quod
non
cogitant,
plus
se
intus
pollutionis
ferre
quam
contrahere
possint
ex
ingressu
quantumvis
profani
loci:
deinde
quod
in
rebus
minutis
seduli
plus
quam
oportet,
quod
prae-
|