25:400 7. Moses autem natus erat. Iterum singularem Dei gratiam celebrat, quia ad ultimum usque senium viguerint integri omnes sensus Mosis, quo idoneus esset ad munus suum obeundum. Inde enim palam factum est quam cara esset Deo salus populi, cui tam sollicite prospexerat. Reperti quidem sunt qui ad centesimum usque annum publice gubernationi sufficerent, sed paucissimi. Iam vero eo tempore usque adeo elanguerat virtus in toto genere humano, ut post septuaginta annos aegre vitam traherent in molestia et labore: sicuti Moses ipse testatur (Psal. 90, 10). Mosen igitur insolito modo viridem et robustum conservari, illustre paterni amoris signum fuit, quo populum suum prosequutus est. Si longe ante terrae ingressum collapsae fuissent Mosis vires, valde intempestiva fuisset populo eius debilitas: et tamen naturaliter tamdiu par esse non potuit oneri ferendo. Sequitur ergo Deum ubi passus non est deficere, mirabiliter consuluisse populi sui saluti. De oculis quidem per synecdochen sermo habetur: summa tamen huc redit, non fuisse imbecillum vel caducum, quia nec facultas ingenii exhausta erat, nec corpus exaruerat. Quod de solenni luctu additur, non longa expositione indiget: quia alibi satis copiose docui, ideo tam sedulo intentos fuisse veteres ad exsequias mortuis praestandas, quia nondum quoad revelationis modum adoleverat eorum fides, ut facile esset carere externis adminiculis, quorum hodie sub evangelio similis non est usus. Lugere mortuos humanum est: deinde merito susceptus fuit luctus ob publicam ecclesiae iacturam: sed hic refertur caeremonia quae finem cum legalibus umbris accepit. Ideoque ita sepeliendi hodie sunt mortui, ut luctum temperet spes resurrectionis tam clare patefacta Christi adventu. 9. Iosua autem. Iterum ostenditur quam perseveranter institerit Deus in curanda populi salute. Iam ante vidimus, Mosis rogatu electum fuisse Iosue, qui in eius locum succederet. Nunc ubi provinciam obire coepit, additus fuit spiritus sapientiae, ut re ipsa palam fieret divinitus creatum esse. Praeditus quidem ante id tempus fuerat eximiis donis, sed longe nunc splendidius ornatus fuit dignitatis insignibus, ut Dei vocatio certius comprobaretur: sic enim Deus quos vocat agendi virtute instruere solet. Intercessit etiam manuum impositio, quae fuit non inane gratiae Dei symbolum. Verum quia de his alibi satis copiose: nunc tantum leviter attingo. 10. Non surrexit propheta. Elogium hoc videtur additum fuisse, ut a Mose penderent filii Abrahae usque ad Christi manifestationem: quia etsi subinde excitati sunt prophetae, primatum tamen residere penes Mosen oportuit, ne a legis regula vel minimum deflecterent. Tenendum igitur