20:400 nullam sepositam pecuniam esse, nempe viginti plus minus coronatos, quibus uterer si quid mihi vel familiae humanitus accideret. Nam profecto plures hoc quidem tempore non possem repraesentare. Quod autem ad consilium attinet, dixi istic fortasse in tanta piorum multitudine inventorum, qui commode hoc illi beneficium praestarent, si modo idonee caveret. Placuit illi consilium, et tandem a me extorsit ut de ea re ad te scriberem. Minime autem ad te scribo vel ut tibi onus imponam quod ipse a me reiecerim, vel ut tibi aut cuiquam alii sim molestus, sed quia, quum id a me magnopere flagitaret et se paratum diceret idonee cavere futuro creditori, neque putavi amici preces spernendas, neque rem penitus indignam quam tibi (jbTQi(oc commendarem, id est, quoad eius fieri potest sine magna tua molestia vel cuiusquam incommodo. Aliud enim quidquam neque ipse a me petiit neque a te petitum volo. Quod si in eo quoque vel nimium 3) facilis vel etiam impudens fuisse videbor, peto a te veniam, mi pater, et ea quidem conditione ut nunquam posthac tale quidquam committam. Porro quod ad res nostras attinet. Legatos exspectamus ad Idus Ianuarias. Nostri securitatem simulant. Sed Dominus, ut spero, non sinet irritas esse ecclesiae preces. Iam quidem est ipsis diserte interdictum ne, sicut solebant, caereos venales proponant. Hoc est perexiguum si cum summis illis dae^siaig compares, sed tamen est aliquid et spem nobis facit alicuius instaurationis. Utinam, atque iterum utinam, exspectatio nostra minime nos fallat. Iacobum Gaiensem nondum vidimus. Quomodo cum illo sit actum, et quam tragoediam excitarit diaconus ille, ex Saunerio ipso intelliges. Bene vale, mi pater observandissime. Dominus Iesus te salvum et incolumem praestet ecclesiae suae. Amen. Lausannae iii0 Nonas Ianuarii. Literas tuas Calendis Ianuarii Paterniacum misi, sed vereor ne nives immensae Cognatum retineant. Audimus enim tantas esse ut nonnulli etiam periti itinerum sint absorpti. Egi cum Arenaeo nostro sicut volebas. Commotus est, sed tamen multo lenius quam putassem, nisi forte dissimulat D. Viretus et nostri omnes magnopere te salutant.4) Theodorus Beza plane tuus. 3) minimum Br. 4) Quum quae hic attinguntur negotia Columberii, Sonerii et Arenaei alibi nusquam commemorentur, in definiendis epistolae natalibus haeremus, ld tamen fortassis coniecturae ansam praebere potest quod Beza c. mensem Dec. 1550 Genevae fuerat {N. 1429). Quo tempore Quintinus Lausannae professor erat, ubi et Sonerius docebat. Arenaeum a. 1549 vergente ibidem Diaconum creatum legisti N. 1272.