9:40 complete nostrum gaudium, ut similiter affecti sitis, eandem caritatem habentes unanimes, idem sentientes: ne quid fiat per contentionem aut per inanem gloriam, sed ex humilitate alium quisque se praestantiorem existimet: ne sua quisque spectetis, sed unusquisque quae sunt aliorum. Et alibi iterum idem: Obsecro vos fratres, inquit, per nomen Domini Iesu Christi, ut idem loquamini omnes, et non sint inter vos dissidia, sed sitis integrum corpus, eadem sententia. Deus pacis et sincerae caritatis tollat omnem per totum terrae orbem discordiam, inspiretqtie omnibus nobis ve" ram concordiam et iustum in vero et bono consensum, ad gloriam nominis sui et afflictae ecclesiae consolationem et incolumitatem. Vale, lector, et precare serdulo Dominum ne mundo ingratissimo rependat pro meritis, sed misereatur omnium nostrum per Christum Iesum Dominum nostrum.