52:40 morae), pastore carerent qui recte compositum statum tueretur. Multis autem nominibus Epaphroditum ipsum commendat: quod sit frater et adiutor in negotio evangelii, quod sit commilito suus. Qua voce exprimit qualis sit conditio ministrorum evangelii: nempe ut in continua militia versentur. Neque enim patietur ipsos Satan evangelium absque pugna promovere. Bellum igitur indictum sibi ac paratum sciant, qui ad ecclesiae aedificationem se accingunt. Est quidem hoc Christianis omnibus commune, mere re in Cbristi castris: quia omnium hostis est Satan. Verum prae aliis speciale id verbi ministris, qui ordines ducunt ac praeferunt vexillum. Praecipue tamen iactare sua stipendia licuit Paulo, qui omni genere praeliorum usque ad miraculum exercitatus fuit. Laudat igitur Epaphroditum, quod suorum certaminum socius fuerit. Nomen apostoli hic generaliter (ut multis aliis locis) capitur pro quolibet evangelista. Nisi1) quis malit pro legata a Philippensibus misso accipere: ut coniunctim legantur haec duo, legatus ad ministerium Paulo exhibendum. Sed prior sensus melius (meo iudicio) convenit. Ponit etiam inter eius laudes, quod sibi in carcere ministraverit: qua de re mox plenius dicetur. 26. Desiderabat vos. Signum veri pastoris quod quum procul abesset, pioque officio volens distineretur, tamen afficiebatur gregis sui cura et desiderio: quumque intelligeret sua causa tristes esse oves, anxius erat ipsarum dolore. Vicissim pia Philippensium sollicitudo pro pastore suo indicatur 27. Sed Deus misertus est illius. Gravitatem morbi expresserat, quod usque ad desperationem vitae aegrotasset Epaphrodito: ut clarius enitere* Dei bonitas in reddita sanitate. Sed mirum est, apostolum prorogatum Epaphrodito vitae tempus deputare in Dei misericordia: quum ante testatus sit mortem se praeoptare. Et quid melius nobis quam ex tot mundi aerumnis liberatos migrare in regnum Dei? Praecipue vero ereptos ex peccati servitute, in qua se miserum esse alibi (Rom. 7, 24) exclamat, plenius frui libertate spiritus, qua adhaereamus filio Dei. Longum esset enumerare omnia quae faciunt ut mors fidelibus potior sit vita et optabilior. Qualis igitur Dei misericordia, quum nihil quam miserias nostras prorogat? Respondeo, haec omnia non efficere quin tamen vita haec per se aestimata praeclarum sit Dei beneficium. Praesertim qui Christo vivunt, feliciter hic in spem coelestis gloriae exercentur: ideoque iis vitam lucro esse,2) paulo ante vidimus. Deinde aliud etiam considerandum est, non esse parvam dignationem quum se Deus in nobis glorificat. Non tam enim respicere vitam ipsam convenit, quam vivendi finem. l) Haec iam a. 1551 inserta leguntur. *) dico