49:40 17. Ecce tu Iudaeus. In vetustis quibusdam exemplaribus1) legitur t oe, si vero: quod si tam receptum foret2), mihi probaretur magis: sed quoniam maior codicum numerus reclamat3), et aliter non male constare potest sensus, retineo veterem lectionem : praesertim quum leee sit particulae unius momentum. Nunc autem expedita gentium causa, redit ad Iudaeos: quorum ut omnem vanitatem fortius retundat, permittit illis omnia quibus efferebantur ac inflati erant4). Deinde quam non sufficiant ad veram gloriam, demonstrat: imo in quantum illis cedant opprobrium. Sub Iudaei nomine comprehendit omnes gentis praerogativas, quas ex lege et prophetis petitas falso praetendebant. Atque ita Israelitas omnes intelligit, qui omnes tunc promiscue Iudaei vocabantur. Porro quo primum tempore haec appellatio coeperit, incertum est: nisi quod omnino post dispersionem coepit. Iosephus undecimo Antiquitatum, putat a Iuda Machabaeo sumptam : cuius auspiciis libertas et dignitas populi, quum aliquamdiu collapsa et paene sepulta fuisset, respiravit. Hanc sententiam^ tametsi video esse probabilem, si qui tamen sunt quibus non satisfaciat, afferam a me quoque alteram coniecturam. Verisimile mihi certe videtur, quum tot cladibus deformati ac dissipati forent, ne certam quidem tribuum distinctionem potuisse retinere. Nam nec suo tempore census fieri poterat: nec stabat politia, quae necessaria erat ad ordinem eiusmodi conservandum : et fusi palatique habitabant: et rebus adversis attriti minus procul dubio ad cognationem suam recensendam attenti erant. Verum ut haec mihi non concedas, quin tamen impenderet ex tanta rerum pertubatione eiusmodi periculum, non negabis. Sive igitur in posterum prospicere voluerint, sive accepto iam malo succurrere, puto simul omnes se ad nomen eius tribus contulisse in qua religionis puritas diutius steterat, quae singulari praerogativa omnes reliquas anteibat, ex qua redemptor exspectabatur proditurus. Siquidem hoc* erat in rebus ultimis suffugium, Messiae exspectatione se consolari. Utcunque sit, Iudaeorum cognomine se foederis esse haeredes profitebantur, quod Dominus cum Abraham et semine eius pepigerat. Et acquiescis in lege, et gloriaris in Deo. Non intelligit eos acquievisse in studio legis, ac si animum ad eius observationem applicassent: sed potius* exprobrat, quod non attendentes quem in finem data lex fuisset, omissa observationis cura, hoc uno turgerent, quia persuasi erant5) ad se pertinere Dei oracula. Similiter de Deo gloriabantur, non qua- 1) Apud alios 2) haberetur in nostris codicibus 3) omnia quae apud nos exstant exemplaria reclamant 4) intumescebant. 5) fuisse inflatos quod pertinerent. 39