47:40 opportune agat. Qui ad fatalem temporum ordinationem hunc locum traxerunt magis sunt ridiculi quam ut verbo uno sit opus ad eos refellendos. Hora Christi aliquando dicitur, quae illi destinata est a patre. Et tempus suum postea vocabit, quod illi commodum erat et aptum ad exsequenda patris mandata: hoc autem loco temporis ad agendum sumendi et eligendi arbitrium sibi vindicat. 5. Dicit mater eius ministris. Hic sancta virgo specimen edit verae obedientiae, quam filio debebat, ubi non de humanis officiis, sed divina eius potentia agebatur. Modeste igitur acquiescit in Christi responso, aliosque similiter hortatur ut eius imperio pareant. Fateor quidem ex circumstantia praesenti virginem sic loquutam esse, ac si negaret hac in parte quidquam sibi esse iuris, Christum suo unius arbitrio facturum quod placuerit. Sed si eius consilium spectes, latius patet haec sententia. Potestate enim, quam sibi perperam sumpsisse videri poterat, se abdicat primum et exuit: deinde totam uni Christo asserit, quum sequendum praecipit eius imperium. Ergo generaliter hinc docemur, si quid expetimus a Christo, non aliter nos votorum fore compotes, nisi ab ipso toti pendemus, in eum respicimus, facimus denique quidquid iubet. Atqui nos ad matrem non ablegat, sed ad se invitat potius. 6. Erant autem illic hydriae. Ex supputatione Budaei has hydrias admodum capaces fuisse colligimus. Nam quum metreta faciat viginti congios, singulae ut minimum huius regionis sextarium continebant. Largam ergo vini copiam suppeditavit Christus: nempe quae plus centum et quinquaginta hominibus sufficeret ad hilare convivium. Adde quod tam numerus hydriarum, quam modus ipse ad comprobandam miraculi veritatem facit. Si duo tantum aut tres congii fuissent, suspicari multi poterant aliunde fuisse advectos. Si in vase tantum uno facta fuisset conversio aquae in vinum, non ita perspicua testataque fuisset miraculi certitudo. Non frustra igitur evangelista numerum commemorat, nec frustra exprimit quantum caperent. Porro hoc ex superstitione natum erat, ut tot ac tam ampla vasa illic prostarent. Abluendi quidem ritum habebant ex lege Dei, sed ut mundus semper nimius est in rebus externis, Iudaei praescripta a Deo simplicitate non contenti continuis adspersionibus ludebant: atque ut ambitiosa est superstitio, non dubium est quin hoc etiam pompae serviret, quemadmodum hodie in papatu videmus, quaecunque ad Dei cultum pertinere dicuntur, ad meram ostentationem esse composita. Duplex ergo vitium erat: quod absque Dei mandato in fictitio et supervacua caeremonia temere se occupabant: deinde, quod religionis praetextu ambitio in illo apparatu regnabat. Mira porro in papatu quorundam nebulonum fuit improbitas, qui hydrias obtrudere ausi sunt, primum