41:40 videatur dehiscere. Quid igitur fiet, ubi potentissimae monarchiae ita subito concident? Ergo hoc versu ostendit Daniel mundum fore similem turbulento mari: quoniam instabant tunc violentae regnorum mutationes. Cur autem comparet bestiis imperia, facile colligitur. Scimus lucere Dei gloriam et potestatem in omnibus regnis, si rite ad normam aequitatis essent composita. Sed quoniam ut plurimum videmus quod ille dicebat Alexandro, Maxima regna esse maxima latrocinia, et paucissimos magno imperio pollere quin simul exerceant saevam tyrannidem, atque ita modum excedant: ideo propheta comparat magnis et saevis bestiis imperia, de quibus postea disseret. Iam ergo tenemus rationem nominis. Et hinc etiam colligimus notari quod accidentale est in terrenis imperiis: quia per se, ut dixi, sunt pulcherrimae imagines divinae sapientiae, et virtutis, et iustitiae. Sed raro contingit, ut qui obtinent imperia agnoscant se divinitus creatos esse ut fungantur suo officio. Quomam igitur reges magna ex parte sunt tyranni pleni crudelitate et saevitia, immemores humanitatis, propheta hoc vitium, quod ab ipsis est, non autem a sancta Dei ordinatione, notat. Pergamus: 4. Prima sicut leo (similis leoni prima bestia), et alae aquilae ei: vidi donec evulsae sunt alae eius7 et sublata fuit e terra, et super pedes (suos) quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei. Certum est hic depingi quatuor monarchias. Sed non penitus convenit inter omnes quaenam sit postrema monarchia, atque etiam tertia. Quod ad primam spectat, fatentur omnes debere intelligi visionem de chaldaico imperio, quod coniunctum erat cum Assyrio, ut ante vidimus. Absorpta enim fuerat Nineve a Chaldaeis et Babylone. Diserte autem loquitur propheta de regno assyrio et chaldaico, quod tunc adhuc florebat. Neque enim putasset quisquam tam prope abesse a suo exitio: et ea ipsa nocte qua occisus fuit Beltsazar, vidimus quam secure et superbe delitiis suis fuerit immersus, quanta fuerit et quam supina securitas in tota urbe. Oportuit igitur primo loco hanc monarchiam proponi. Sicuti autem secundo capite imperium illud vocatum fuit aureum caput statuae: sic etiam nunc vocatur leo: hoc est, confertur generoso animali. Comprehenditur quidem sub nomine bestiarum, et notatur truculentia et atrocitas, quemadmodum dixi: caeterum respectu aliorum regnorum tamen datur ei aliqua praestantia, sicut mundus semper in deterius labitur. Et quanquam Cyrus valde cordatus fuit princeps, tamen non accessit ad temperantiam superiorum aetatum: erat inexplebilis eius ambitio, et avaritia, et simul crudelitas. Nam Isaias etiam quum de Persis loquitur