37:40 Additur tertio loco semen Abrahae, ut sciamus electionem pendere a promissione Dei, non quod promissio electionem praecedat, quae ab aeterno est, sed quod Dominus, promissionis respectu, beneficentiam suam prosequutus sit: quia Abrahae dixerat Ego sum Deus tuus et seminis tui. Continuata igitur haec in posteros gratia est: atque ob promissionem populus ille Domino peculiariter commendatus fuit, quemadmodum etiam Paulus (Rom. 9, 4) testamentum, promissionem, legislationem ad eum pertinuisse docet. Unde etiam semen illud sanctum vocatum est, sacra Dei haereditas, et regnum sacerdotale. Singulari vero honore Abrahamum prosequutus est Dominus, quod eum amicum vocarit. Servum Dei appellari magnum et honorificum est. Nam si magni beneficii loco ducitur in familiam regis aut principis cooptari, quanto pluris faciendum, quum nos Deus pro servis ac domesticis habet? Sed eo non contentus maiore etiam honore eum afficit, atque amici nomine exornat. Quod autem hic de Abrahamo dictum est, ad pios omnes pertinet: idque plenius declarat Christus: Non iam vos servos appello, sed amici mei estis (Ioh. 15, 15). Servi enim voluntatem Domini ignorant : vobis autem arcana et divina mysteria patefacta sunt: unde amici et propensi erga vos animi affectum intelligere potestis. Tantum igitur honorem a Deo consequuti officii nostri meminisse debemus: ut quo magis bonitatem erga nos suam testatus est, eo magis sollicite maioreque reverentia ipsum assidue colamus. Semper vero tenendum est, non alio iure Abraham fuisse Dei amicum, quam adoptionis: sicuti etiam dicit Moses solo Dei beneplacito Iudaeos excellere, quia patres eorum dilexit Deus. 9. (Quoniam apprehendite.) Idem argumentum prosequitur Isaias. Ipsi enim usu experimur quam necesse sit consolationes repeti ubi nos adversae res premunt: ut mirum non sit prophetam in hoc argumento adeo copiosum esse. Caeterum ab uno Abraham ad totam gentem transscendit, commemorans quid ipsis omnibus praestiterit Deus. Porro relativum ""li^K hic pro rationali particula accipio: causae enim redditio est, cur populus forti animo esse debeat in rebus adversis: quia prius beneficentiam ipsius expertus erat: unde et in posterum non minus bene sperandum. Extremitates terrae bifariam accipere licet: vel quod ex longinqua plaga, unde scilicet oriundus erat Abraham, deductus fuerit populus: vel quod Deus, qui ultimos orbis fines complectitur suo imperio, uni tantum populo manum porrigere dignatus sit. Addit Eminentias. Sic enim vertere nomen D^2aN placuit. Alii in genere masculino malunt, principes vel eximios, sensu non admodum diverso. Extollit enim Dei gratiam propheta, quod praeteritis gentibus nobilissimis, vilem et obscurum populum sibi adoptaverit. Nonnulli