31:40 proiiciant, quia tamen sub terra nulla est radix neque etiam humor suppetit unde succum trahant, statim evanescit ac perit, vel marescit totus eorum, decor. Sola igitur Dei benedictio est quae nos in prospero statu conservat. Qui ex hac similitudine colligunt, fideles fructus suos tempestive proferre, quia prudenter discernunt quando bene agendum sit: argute, meo iudicio, philosophantur, extra prophetae sensum. Nihil enim aliud voluit quam perpetuo florere Dei filios, semperque irrigari arcana Dei gratia ut quidquid illis accidit, adiumento sit in salutem: quum impios rapiat subita tempestas, vel immodicus calor absumat. Quod autem fructum proferre dicit tempore suo, hoc verbo iustam maturitatem exprimit: quia impii licet praecoces fructus ostentent, nihil tamen producunt nisi abortivum. 4. Non sic impii, sed tanquam quisquiliae quas proiicit ventus. Poterat impios conferre arbori cito exarescenti, sicuti Ieremias 17, 6, similes myricae in deserto crescenti eos facit. Sed hac similitudine non contentus, longe contemptius eos deiicit : nempe quia non respicit laetam fortunam in qua ad breve tempus exsultant: sed magis expendit quisnam demum eos exitus maneat. Sensus ergo est: Quamvis nunc feliciter habeant impii, mox tamen quisquiliis similes fore: quia ubi Dominus eos ad inopiam redegerit, irae suae flatu huc et illuc dispellet. Porro hac loquendi forma docet nos spiritus sanctus, fidei oculis contemplari quod alioqui incredibile videri posset. Quamvis enim emineat impius instar procerae arboris, statuere tamen oportet, paleam vel glumam fore simul ac eius altitudinem flatu* suo deiicere volet Deus. 5. Propterea non consistent impii in iudicio, neque scelerati in consilio iustorum. 6. Quia novit Iehova viam iustorum, et iter impiorum peribit. Quinto versu propheta docet, felicis vitae statum in recta conscientia fundatum esse: ideoque non esse mirum si ex felicitate, quam sibi imaginati sunt impii, repente excidant. Subest autem species concessionis: ac si tacite fateretur propheta, impios quidem sibi placere, suosque triumphos agere quamdiu res in mundo miscentur : sicuti latrones in sylvis vel speluncis extra iudicis conspectum lasciviunt: sed res non semper ita fore confusas: ubi autem in legitimum ordinem reductae fuerint, suas impiis istis delitias excussum iri, ut sentiant se ebrios fuisse, dum felices sibi visi sunt. Videmus nunc ut propheta miseros esse impios asserat: quia felicitas interius sit conscientiae bonum. Non negat, antequam cogantur ad examen, prospere illis succedere