|
30:40
Nihilominus
tamen
ille
in
unum
Deum
respicit,
cuius
virtutem
et
potentiam
nullis
posse
terminis
contineri
docet:
ac
proinde
non
effertur
regia
sua
dignitate,-
neque
suis
militibus
confidit,
quorum
sine
Deo
nullas
vires
fore
agnoscit.
Denique
longe
aliter
se
gessit
quam
solent
reges
aut
imperatores,
qui
victoriam
ex
suorum
militum
numero,
vel
alacritate
et
fortitudine
metiuntur:
ac
proinde
quum
tot
equorum
millia,
tot
munitiones,
tot
armatos
milites
recensent,
sibi
nihil
metuendum
arbitrantur.
Nae
mortales
istiusmodi
auxiliis
ad
victoriam
consequendam
indigent:
sed
longe
aliter
Deus,
qui
a
nullo
mortalium
quidquam
mutuatur:
sed
cuius
manus
satis
est
potens
ad
suos
in
quovis
discrimine
adiuvandos.
Quamobrem
altius
animis
nostris
hanc
doctrinam
infigamus,
Deo
nihil
obstare
posse
quominus
suis
opportunum
semper
auxilium
adferat.
Nam
quum
hominum
operam
adhibet
in
suis
sublevandis,
magno
illos
honore
afficit:
sed
tamen
non
facit
aliqua
coactus
necessitate.
Ecquis
enim
dubitat,
imo
quis
non
habet
pro
certo
Deum,
ut
res
omnes
creavit,
ita
etiam
illis
uti
posse
pro
suo
arbitrio
ad
nos
tuendos
et
conservandos,
quum
in
ipsius
obedientia
constanter
ambulaverimus,
et
quocunque
vocaverit
intrepide
perrexerimus?
Nae
si
animis
nostris
isthaec
haeserint,
nullum
periculum,
nullus
mortis
metus
nos
ab
officio
poterit
avocare,
ac
ne
vel
tantillum
quidem
commovere*
Et
de
Ionathani
conatu
hactenus,
de
quo
deinceps
adhuc
pluribus
acturi
sumus.
Deinceps
vero
Saul
dicitur
audivisse
tumultum
in
castris,
et
summum
sacerdotem
advocasse,
iu8sisseque
ut
arcam
Domini
admoveret,
atque
ephod
indueret,
Dominumque
sciscitaretur.
Interim
vero
etiam
quum
Ionathanum
abesse
animadverteret,
iussisse
eundem
requiri
:
et
simul
etiam
sacerdotem
manum
suam
recipere,
et
ulterius
non
progredi.
Diximus
vero
initio
huius
historiae
observandum,
Deum
ita
misertum
esse
populi
sui,
ut
Sauli
tamen
summum
dedecus
et
ignominiam
inusserit,
atque
omni
laude
indignum
esse
declararit.
Nam
videtur
Saul
metu
se
in
castris
continuisse,
et
progredi
non
ausus
fuisse,
dum
Ionathanus
etiam
audet
adversus
tantum
exercitum
progredi,
et
tot
armatos
et
instructos
milites
solus
adoriri.
Saulis
tamen,
fateor,
ex
eo
facto
fama
vehementer
aucta
est
:
verumtamen
spiritus
sanctus
nos
docet
nihil
hic
Saulem
potuisse,
neque
eius
viribus
aut
prudentia
quidquam
gestum
esse:
sed
quum
Ionathani
consilia
et
eorundem
exitum
perspexisset,
persequendos
hostes
esse
illum
iudicasse,
populumque
ad
insequendos
hostes
hortatum
esse,
ut
si
fieri
posset,
ne
unus
quidem
ex
tanta
multitudine
superesset.
Qua
in
re
fecit
manifestam
suam
arrogantiam
et
temeritatem
cum
summa
crudelitate
coniunctam,
quemadmodum
inferius
vi-
|