19:40 ea ipsa de quibus saepe audierat sciscitari. Itaque coactus est ei Calvinus in faciem dicere: Vultus tuus detestabile monstrum mihi ostendit, quod in corde occultum foves: ac saepius eum aspere obiurgavit, ut si fieri posset corrigeret perfidiam et fallacias dolosque tortuosos, quorum fastidio erat quodammodo defessus. Nec tamen destitit Blandratam comiter salutare et admitterre ad sermonem. Imo huc usque obtemperavit improbi hominis votis, ut brevi scripto3) dissolveret omnes scrupulos quibus fingebat ille nequam se impediri. Notare autem operae pretium est pravum eius consilium. Neque enim tam optavit expediri sibi dubitationes, in quibus dicebat se perplexum haerere, quam contendit a Calvino ut damnaret omnium aliorum sententias. Ac saepius asseruit ab omnibus Germanis se turbari: unius autem Calvini doctrina se reddi tranquillum. Quum identidem urgeret ut sedandis multorum conscientiis Calvinus reiiceret quaecunque ab aliis erant prodita, sibi fidem omnem detraxit Et ex eo tempore desiit Calvinus eum admittere: quia tantum dissidia et turbas quaerebat. Serpebat interea virus impiorum dogmatum apud Italos.4) Itaque seniores Calvinum rogarunt ut manum auxiliarem porrigeret. Condicta est hora plebi. Missi sunt duo ex senatoribus. Calvinus verba fecit. Hortatus est nomine senatus ut quisque libere proferret quid sentiret. Ac senatus nomine5) promisit impunitatem, si quid perperam et inconsiderate elapsum esset. Illic non dubitavit Blandrata obiicere Calvino quod falsissimum erat, iactareque illud esse scriptum manu Calvini. Coactus proferre tergiversari coepit. Pertinaciter tamen asseruit Calvinum ita scripsisse, donec charta allata fuit in templum. Deprehensus in manifesta calumnia miser ille non tamen erubuit, quum omnes fuste dignum censerent. Etsi autem non protulit ipse horribilem blasphemiam, quae mox sequetur, totam tamen eius culpam sustinet. Dixit enim intimus eius sodalis Ioannes Paulus Alciatus,6) quem adhuc pro anima sua habet, tres diabolos a nobis adorari peiores omnibus idolis papatus, quia statueremus tres personas. Si exsecrabile illud sacrilegium, ut decebat, exhorruit, cur ab eius familiaritate non discessit? Imo cum eo paulo post profectus est : et eo comite, sodali et socio, molitus est scindere ecclesias. Pepercit tamen Calvinus, ac depre- 3) Codex praebet: scriptos, quod nostrum facere dubitamus. Alludit nempe ad Opusculum a nobis Vol. IX p. 321 editum. 4) Mortuo Martinengo supererat Lactantius Bagnoni ecclesiolae Italicae solus minister, quum Calvinus frustra Vermilium et Zanchum Genevam vocasset 5) senatus nomine om. codex. 6) N. 2870. 2916. 2919. Trechsel II. 310.