16:40 peculiariter designarit, alioquin non passus esset tot conatus et consilia nostra prorsus irrita fieri. Audeo vero polliceri D. Calvinum nostrum de hac re non aliter iudicaturum, ad quem heri tuas literas misi. Itaque hoc unum curet optimus noster Enardus ut quamprimum illuc perveniat. Literis utetur quas apud te reliqui, et de pecunia quam a nobis accepit ita aget ut ad Iacobum4) nostrum scripseram. Sed haec quorsum? Nam aut iam profectus est, aut iam profectum esse oportuit. Absente autem eo vide ecquid possimus ipsius familiam sublevare. Nam hic quoque, Deo favente, officium faciemus ut aequum est. Persuadeat autem ipse sibi memoriam sui nobis carissimam fore, et sine intermissione nos ipsum commendaturos Domino, ut servum suum spiritu suo regat et omnibus modis tueatur ac confirmet. Calvinus quoque noster, ut nosti, neque illi neque toti ecclesiae deerit. Quum eo pervenerit, sciat sibi negotium fore cum multis curiosis ingeniis, 5) quae nulla re magis quam gravi illa verbi Dei simplicitate retunduntur. Urgeat fidei fructus. Nam multi sapiunt in perniciem seram. Urgeat frequentem et religiosam lectionem verbi Dei. Nam scio paucos illic esse qui verbum Dei studiose tractent. Ubi legerunt aliquot paginas et unum aut alterum commentarium perculerunt (de iis loquor qui sunt diligentissimi), statim arbitrantur se ad docendum quam ad discendum aptiores. Nonnulli tanquam arbitrarii iudices sedent in dirimendis controversiis quas sciunt inter nonnullos agitari, et dum iudicium differunt tandem incipiunt de iis etiam ambigere de quibus antea minime dubitabant. Multos possem nominare hac via in atheismum praecipitatos. Admoneat quoque diligenter de illorum libris 6) vitandis, a quibus hodie apud nos turbatur ecclesia. Volitant enim et miro Satanae artificio habentur in pretio apud homines novitatis curiosos aut nimium incautos. Necesse tamen erit libros ipsos palam convincere et errores refutare, ne quis putet hic aliud quam Christi gloriam captari. Sed haec ipse et alia omnia praesens cognoscet, nec dubito quin Dominus ipsum et cognitione omni et zelo instruat. Deducant igitur eum angeli Domini et ab omnibus periculis tueantur, ut brevi iaetissimum nuncium ab eo accipiamus. Amen. De rebus nostris hoc unum habe. Vendelius omnibus modis nititur elabi.7) Sed quo magis se in omnes partes movet, eo impeditius tenetur. Quatriduum iam consumptum est in altercationibus. Quidquid erit constitutum statim intelliges. In- 4) Sorellum (ibid.) 5) Similia legisti in epp. Pauli apostoli. 6) Castellionis puta et caeterorum ab istis atra creta notatorum. 7) Cf. N. 2364. 2374. 2394.