15:40 dexterae, iureiurando interposito, ne quis posthac malis causis faveret. Atque hoc quidem praeiudicio se pars adversa tacite damnavit. Verum plausibili pacis colore factum est, ut legitimus ordo, unicus pacis custos, neglectus fuerit, vel saltem posthabitus. Ego vocatus in curiam professus sum me omnibus ignoscere qui ex animo resipiscerent : me tamen unum duntaxat esse ex consistorio: centies igitur potius moriturum, quam ut mihi arrogarem quod totius ecclesiae commune erat. Hoc a nobis fuit animadversum, Satanam nihil magis cupere quam ut rebus dubiis et suspensis aliqua in posterum turbandi occasio suppetat. Nobis autem in animo est antevertere. Etsi autem minore forte vehementia quam prius tumultuabuntur hostes, brevi tamen rursus certandum erit.3) Vides apertius causam silentii, quod domesticum tegere dedecus optarem. Sic tamen habe: quamvis ubique varie iactetur eccclewa, Genevae tamen non secus atque in diluvio arcam Noah fluctuari. Hinc etiam collige quantopere mihi displiceat, clarissimum senatum vestrum fatigari quaestionibus. Quod tamen luculento documento nuper vobis testatum fuit, quum de spirituali ecclesiae gubernatione non fueritis consulii. Ego vero quid facerem, cui boni omnes ingemiscunt, remedium vero nequeunt afferre? Bene tamen habet quod nobis praesidet nauclerus, sub quo tuti a naufragio erimus: deinde quod non procul distamus a portu. Interim discenda est eorum conditio, quibus eadem navigatio subeunda est. Serveticae impietatis refutatio prius tibi ini$sa erit, ut spero, quam ad te literae meae perveniant, 4) Libellus brevis est ac tumultuarie conscriptus. Praestabit tamen, quod continet scriptum esse quam nihil. Angliae motus iam istic notos esse arbitror: et interim dum in itinere adhuc erit epistola, forte aliquid certius erit allatum. Vale, ornatissime vir et mihi plurimum colende frater. Saluta diligenter meo nomine D, Gualtherum. generos et reliquos fratres. D. Marchio Caraciolus, Budaeus noster, Pt collegae mei te salvere optant. Dominus vos tueatur manu sua, et spiritu suo regat laboresque vestros benedicat, Amen. Genevae, 7. Calendas Marhi. 1554. Ioannes Calvinus tuus. 3) quod etiam evenit pridie Cal Maias. {Mea. du C.) 4) Cf. N. 1908. 2) ipsum . . . . ab eo, sic. 3) Versio anglica nescio qua de causa 9. Mart. exhibet 1910 1) deperditis. 2) Cf. N. 1906 Huchat. VI. 115. Reg. du Conseil 27. Jan. in Annalibus nostris.