13:40 1070. SPINA CALVINO. Calvino commentarios nuper editos gratulatus, plures etiam discupio admonitiones iam acceptas reveretur, Germaniae tristia fata deflet. (Ex autographo lectu difficillimu Cod. Genev. 110, fol. 26). Monsieur maistre Charles despeville a Lion. Perlectis literis tuis varie adfectus sum. Voluptatem attulit quod scripseris, et te iis ac tuum illum placidum vultum quodammodo spectandum praebueris: quo spectaculo nullum iucundius. Gratissima etiamnum fuerunt quae de tuo in me amore significas, quem plurimi facio. Et multo adhuc magis quod promittis propediem te reliquos commentarios editurum, et eos qui recens apparuerunt in utramque ad Timotheuml) cum aliis fruendos exhibes. Benignam correctionem tuam aequissime fero, tum quod ea quae adfers agnosco, tum quod candido ea te animo adferre intelligam. Utinam saepe nos iis calcaribus urgeas* Nam utrumque experimur, carnis nostrae torporem ac ignaviam, et quanta ad hanc excutiendam vis sit admonitionum vestrarum. Quae nobis subinde venientes in mentem, et verbi Dei memoriam excitantes, ea docent quae adhuc obscura sunt, revocant ab iis ad quae propensiores sumus, denique nos ceu iivwnsg impellunt ut ea alacrius sequamur a quibus carnis nostrae vitio plus satis desidemus. Omnia hactenus laeta. Quae praeterea scribis ea nobis molestiam exhibuerunt: crudelitatem et caedes in Germania adversus ecclesiam recrudescere, pios eiici, verbi ministerium abrogari, religionem a magistratu deseri: qui primi videbantur novissimos fieri, et graviora adhuc versutum illum2) moliri, ut ex iis initiis coniicimus. Haec nos conturbarunt, eoque magis quo minus sperabantur. Nam prius paulo quam haec ad nos scripsisses rumor huc usque diffusus ferebat de pietate illum recte sentire, et accersitis Germanorum doctoribus omnia ab iis didicisse quae ad hominum salutem pertinerent, tentare iam seriam ecclesiae reformationem, et si qui huic pertinacius obsisterent iis bellum parare. Haec nos, N ut existimare potes, supra modum delectabant, 1070. 1) Quorum dedicatio scripta fuit d. 25. Iulii. Quum recens editos dicat hanc epistolam hoc mense Septembre scribi potuisse coniicimus, 2) Imperatorem qui tum temporis vi et armis suum Interim principibus et civitatibus imponebat